monumenta.ch > Cassiodorus > 30
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXIX.Quod Iulianus praecepit ut secundum Christianorum ritum etiam pagani orationes et eleemosynas facerent, et decimas templis offerrent, et caetera quae Christianis facere moris est adimplerent. <<<     >>> XXXI.De corpore martyris Babylae, et de simulacro Apollinis fulmine concremato.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXX.Quibus modis conatus est paganitatem extollere, et milites ad cultum idolorum inclinare.

1 Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque suadere hoc subiectis praevaluit, et aperte vim inferre palam erubuit. Inter haec, ut ad paganitatem milites insuesceret, studuit ad priscum schema reformare signum illud sublimius Romanorum quod Constantinus, sicuti praedictum est, in crucis formam mutaverat.
2 Verum in publicis imaginibus depingebat Iovem, quasi de coelo sibi coronam et purpuram deferentem; Mercurium et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis. Et hoc agebat in imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subiecti, clanculo fallerentur. Arbitrabatur enim quia si hoc sponte eis imponeret, postea quae vellet impleret. Si vero respuentes agnosceret, venia sublata torqueret, tanquam circa Romanorum solemnia reluctantes, et in rempublicam atque ipsum imperium delinquentes.
3 Pauci siquidem etiam poenis subditi cognoverunt dolum: quia, sicut moris erat, adorare noluerant. Turba vero, ut assolet, per ignorantiam simpliciter imagines adorabat. Quod tamen imperatori nil profuit. Cumque multa excogitaret quibus paganorum ritus extolleret, invenit modum qui pluribus militibus Christianis clarae virtutis coronam dedit. Cum venisset itaque tempus quo imperialia milites solent dona accipere (hoc enim agitur plerumque die calendarum Ianuariarum, et natali principum et urbium regiarum), exquisivit quatenus eos simpliciter et ex prisca consuetudine fallere potuisset; iussit que ut unusquisque ad manum imperatoris accedentium, admonitus ab officiis, primo incensum offerret. Erat enim ante eum positum thus, et ara, secundum antiquam Romanorum solemnitatem.
4 Tunc quidem alii licenter suam fortitudinem ostenderunt, et neque incensum offerre, neque donum accipere ab imperatore sunt passi. Alii vero occasione legis et antiquitatis, ne mente quidem perceperunt quod commisere peccatum. Verum alii propter lucrum capti, aut timore turbati, seu iussione repentina conclusi, licet intellexerint, tamen paganitatem declinare nequiverunt. Plurimi siquidem per ignorantiam decepti, dum inter cibos, ut assolet, et pocula invocarent inter alterutros Christum, respondens quidam dixit: Quid patimini invocantes Christum, quem ante paululum denegastis, dum donum ab imperatore percipientes, thus in ignem mitteretis?
5 Cumque hoc milites audissent, et quod gesserant agnovissent, statim exsilientes publice currebant, atque impetu facto clamabant Deum suum, et cunctis hominibus testabantur se esse Christianos, et in eo nomine permanere, atque per ignorantiam se fecisse, et, si dici posset, solam manum paganam esse, conscientiam vero nihil simul egisse.
6 Cumque venissent ad principem proiecerunt aurum quod acceperant, et forti voce poscebant ut reciperet quod dedisset, et illos occideret. Se enim poenitentiam agere fatebantur, eo quod improvide eorum dextera peccasset, et studere propter Christum etiam totum corpus poenae contradere [SOZOMEN., lib. V, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 620, 621.]
7 Haec igitur furorem moverunt imperatoris. Et primo quidem eorum capita iussit auferri. Cumque deducerentur ad mortem sequente populo, miratique virtutem eorum pro pietate susceptam, venerunt ad locum quo rei puniri solent. Tunc spiculatorem rogavit senior omnium ut ante omnes cuiusdam caput nomine Romani adhuc adolescentis abscinderet, ne dum alios respiceret frangeretur.
8 Cumque ille genua fixisset in terra, et gladium spiculator evaginasset, venit repente nuntius clamore prohibens necem. Porro iuvenculus ille occisione privatus, ait: Non fuit Romanus dignus ut Christi martyr appellaretur. Et licet sanguinem malignus imperator fundi prohibuisset, ductus invidia, verumtamen non eos in civitatibus habitare permisit, sed ad ultima Romanorum loca exsilio destinavit. [THEODORETUS, lib. III, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 140.]
9 Postea vero praecepit ut qui sacrificare noluerint in palatium non intrarent; et neque collegio, neque foro eos, neque arbitrio, neque ulla dignitate, nec qualibet administratione participare iussit. [SOZOMEN., lib. V, cap. 17. Edit. Christ. Vales, cap. 18, p. 623.]
Cassiodorus HOME

bav823.243 bav824.176 bnf1603.121

Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXIX.Quod Iulianus praecepit ut secundum Christianorum ritum etiam pagani orationes et eleemosynas facerent, et decimas templis offerrent, et caetera quae Christianis facere moris est adimplerent. <<<     >>> XXXI.De corpore martyris Babylae, et de simulacro Apollinis fulmine concremato.
monumenta.ch > Cassiodorus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik