Cassiodorus, 6, CAPUT XXVIII.De Tito Bostrensi episcopo.
1 | Bostrensibus itaque publica voce praecepit ut Titum suae tunc civitatis episcopum procul expellerent. Cumque iussisset hoc, clericisque minaretur, quasi ipsi facerent turbas in populo: tunc Titus libellum destinavit imperatori, contestans eum ac dicens quia inimica inter se esset turba paganorum atque Christianorum, et eius suasione Christiani magis a seditione quiescerent. |
2 | Quo facto, nisus est imperator ex huiusmodi verbis Tito inimicitias populi concitare: scribens Bostrensibus, quia Titus eorum accusator fuisset, dicendo suis monitis, non sua voluntate populum a seditione cessasse; eumque velut hostem populo suadebat expellere. Non enim quod iustum erat aut legitimum iubebat agi; sed odio religionis, verbis quidem culpare, operibus autem mala perficere contendebat. |
3 | Quapropter per civitates et provincias Christiani diffugiebant. Huius participes plurimi meorum fuere progenitorum. Simul et avus, qui de patre pagano natus, ipse cum tota domo, et qui erant ex genere Alaphionis, Christiani primo sunt facti in Bethelea, vico Gazensi nimium populoso, habentique templa antiqua, aedificiaque pulcherrima, et maxime Pantheon in civitatis arce locatum, eminens super omnem vicum. |
4 | Quem locum arbitror ex voce Syra et Graeca deorum habitaculum nominatum. Fertur itaque his omnibus fuisse Christianitatis auctorem Hilarionem monachum. Cum enim daemonio vexaretur Alaphion, diutius pagani atque Iudaei incantationibus et lustrationibus apud eum usi, nihil illi prodesse potuerunt. Verum Hilarion solummodo Christi nomen invocans, daemonium effugavit, eumque in religionem Christianam repente transposuit. |
5 | Floruit itaque meus avus in expositionibus et interpretationibus scripturarum nostrarum, quoniam erat ingeniosus scientiaque fulcitus, ita ut etiam arithmeticae artis esset experitus, ac propterea Ascalonitis et Gazensibus, et in circuitu Christianis valde gratissimus, tanquam religioni necessarius et ad solvendas dubitationes Scripturae divinae proficuus. Primi siquidem isti in eo loco ecclesias et monasteria construxerunt, easque honestate atque hospitalitate peregrinorum et indigentium pariter ornaverunt. |
6 | Ex quo genere usque ad nos fuerunt viri optimi, quos grandaevos iuvenculus ipse conspexi. [SOZOMEN., lib., V, cap. 14. Edit. Christ. Vales, cap. 15. p. 616.] |