Cassiodorus, 6, CAPUT XXI.De differentia substantiae et subsistentiae.
1 | Haec quidem tunc synodus. Nos autem de substantia et subsistentia, si quid novimus, absurdum non est breviter indicare. Igitur qui Helladicam explanavere prudentiam, οὐσία, substantiam quidem diverso modo definierunt, ὑποστάσεως, id est subsistentiae, neque sermonem quidem fecerunt ullum. |
2 | Irenaeus autem grammaticus in libro ubi verba per litteram colligit, etiam barbarum vocat hoc verbum, neque apud aliquos antiquorum dictum, et vel si alieubi sit inventum, non hoc indicare quod nunc intelligitur. Nam apud Sophoclem in Phoenica locum insidiarum significare subsistentiam meminit. Apud Menandrum veluti faeces quae ex vino colliguntur in dolio, subsistentiam designare dicit. |
3 | Sciendum tamen quia licet antiqui philosophi hunc sermonem reliquerint, tamen iuniores philosophorum pro substantia, subsistentiae sermone sunt usi. Substantiae vero definitionem diversis modis explanaverunt. Si ergo definitione substantia circumscribitur, quomodo in Deo, qui non potest comprehendi, proprie hoc uti sermone poterimus? |
4 | Verum Evagrius in Monachico libro petulanter quidem et inconsiderate de Deo disputandum esse prohibuit. Definiri vero Divinitatem modis omnibus interdicit. Ait enim rerum compositarum esse definitiones. Is itaque sic ait: Omnis, inquit, propositio aut genus habet quod praedicatur: aut speciem, aut differentiam, aut proprium, aut accidens, aut ex his compositam orationem. |
5 | Sed nihil in sancta Trinitate horum quae dicta sunt poterit comprehendi: igitur quod ineffabile est ratione taciturnitatis adoretur. Haec quidem Evagrius. Nos autem licet facta digressione haec dixisse videamur, tamen tanquam utilem historiae causam nos retulisse non poenitet. [SOCRATES, lib. III, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 176.] |