monumenta.ch > Cassiodorus > 20
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XIX.De Lucifero et Eusebio. <<<     >>> XXI.De differentia substantiae et subsistentiae.

Cassiodorus, 6, CAPUT XX.De concilio apud Alexandriam cum Athanasio celebrato.

1 Conveneruntque ex diversis civitatibus episcopi, et de maximis necessariisque rebus habuere tractatum. Ubi etiam de sancti Spiritus divinitate tractantes, eum in consubstantiali Trinitate comprehenderunt. Et Verbum inhumanatum non solum carne, sed etiam anima declararunt, sicut olim viris ecclesiasticis complacuerat.
2 Non enim novam religionem in Ecclesiam introduxerunt, sed quam ab initio ecclesiastica traditio docuit Christianos. Sic enim omnes antiqui ex hoc habita huius disputatione sermonis, scripturam nobis probatissimam reliquerunt. Nam Irenaeus, et Clemens, et Apollinarius Hierapolites, et Serapio Antiochenae praesul Ecclesiae animatum eum qui inhumanatus est, in suis sermonibus sunt professi.
3 Nec non et per Beryllum episcopum Philadelphiae, in Arabia constitutae, facta synodus, scribens ad eumdem Beryllum haec ipsa contradidit. Sed etiam Origenes ubique in suis libris animatum nominavit eum, qui est inhumanatus: proprie tamen nonus tomus eius in Genesim hoc sacramentum congruenter exponit: ubi Adam quidem Christum, Evam vero Ecclesiam latius explanavit.
4 Horum itaque dictorum digni sunt testes sanctus Pamphilus et, qui ex eo habebat cognomen, Eusebius. Ambo namque et communiter Origenis vitam commendantes, et eius adversariis resistentes, insignibusque libris satisfactionem pro eo componentes, non primum Origenem ad hanc disputationem venisse dicunt, sed mysticam Ecclesiae interpretatum fuisse traditionem.
5 At illi qui Alexandriam convenerunt, non sine subtili investigatione quaestionem de substantia et subsistentia reliquerunt. Osius namque Cordubae, Hispaniae praesul, de quo iam sermo prolatus est, praemissus ab imperatore Constantino, ut flammam tunc ab Ario excitatam exstingueret, etiam Sabellii Libyensis dogma destruxit, de substantia ac subsistentia habuit quaestionem. [SOCRATES, lib. III, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 174.]
6 Interea plurimi episcopi in Alexandria congregati cum Athanasio et Eusebio Nicaeni concilii constituta roboraverunt; et consubstantialem Patri ac Filio Spiritum sanctum sunt confessi, Trinitatemque nominaverunt, et quoniam de substantia et subsistentia quaestio turbabat Ecclesias, sapienter decretum est ut his nominibus contra Sabellianos solos utamur: ne nominum inopia idem putetur esse subsistentia quod substantia. [SOZOMEN., lib. V, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 612.]
Cassiodorus HOME

bav823.231 bav824.168 bnf1603.115

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik