monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XIV.De Basilio martyre et Eupsychio. <<<     >>> XVI.De simulacro Androgyno a paganis in ecclesia constituto.

Cassiodorus, 6, CAPUT XV.Quae in Gaza contra Christianos crudeliter sint commissa, et in Sebastia, et in Phoenice.

1 Quae enim idolorum seductionibus subditi tempore illo commiserint, multa quidem sunt, et propriis libris egentia; sed ego ex multis pauca narrabo. In Ascalonia siquidem et Gaza, virorum sacerdotio dignorum, et mulierum virginitatis conversatione pollentium, dividentes uteros, et hordeo cumulantes, exposuerunt comestioni porcorum. In Sebastia vero, quae est eiusdem provinciae civitas, Ioannis Baptistae sepulcrum aperuerunt ignique tradiderunt, ossa vero ac pulverem disperserunt.
2 Porro scelus quod in Phoenice commiserunt, quis poterit vel dicere sine lacrymis vel audire? In Heliopoli enim, quae est circa Libanum, erat quidam diaconus, nomine Cyrillus. Is, imperante Constantio, succensus zelo divino, multa idola quae ibi adorabantur contrivit et igni cremavit. Cuius actionis memores nec nominandi viri, non solum peremerunt eum, sed etiam secantes ventrem, ex eius iecore comederunt.
3 Qui tamen omnium inspectorem Deum non potuerunt effugere, sed dignas reddiderunt sua praesumptione poenas. Quicunque enim illo scelere participati sunt, dentibus caruerunt, et facti omnes elingues sunt; nam et ipsae linguae pariter defluxerunt, consumptae putredine. Perdiderunt etiam visum, et passionibus suis virtutem praedicaverunt omnibus pietatis. [THEODORETUS, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 129.]
Cassiodorus HOME

bav823.230 bav824.167 bnf1603.115