Cassiodorus, 6, CAPUT XII.De Hilarione monacho, et crudelitate Heliopolitanorum et Arethusiorum contra Christianos, et de Marco episcopo eiusque martyrio.
1 | Inter haec autem dum Hilarionem monachum Gazaei requirerent, fugit in Siciliam: ubi ligna de montibus colligens, et in civitate vendens, et propriis humeris portans, transigebat quotidianam vitam. Cumque eius illic virtus fuisset patefacta per daemones, venit in Dalmatias; ibique virtute divina plurima miracula faciebat, ita ut etiam mare, quod quaedam occupaverat loca, sua oratione repelleret. |
2 | Sed etiam hinc rursus abscessit, quia ubi laudabatur habitare declinabat: demutando loca cunctis esse studebat incertus, ut opinionem suam crebra migratione destrueret. Novissime vero dum navigaret Cyprum, venit in Paphum: invitatusque ab episcopo Paphi, dilexit locum, et circa praedium Charybdim nuncupatum philosophatus est; quem ut martyr non esset fuga prohibuit. |
3 | Fugiebat enim, quia praeceptum divinum est non exspectare persecutores. Nam qui in persecutione comprehenduntur, fortiter ferre iubentur. Gazaei siquidem et Alexandrini contra Christianos talia gessisse noscuntur. Sed Heliopolitani et Arethusii Syriam habitantes, ad tantam venere crudelitatem, sicut illorum temporum homines explanaverunt, ut sacras virgines insolitas a populo videri, publice nudatas stare cogerent in theatro. |
4 | Quas primo irriserunt, postea totonderunt, novissime per medium sectas, porcos, ut eas comederent, provocabant. Ut ergo reor, Heliopolitas ad crudelitatem sacrarum virginum res illa perduxit, eo quod paterna consuetudo qua fornicabantur eorum virgines antequam nuberent, prohibita videretur. Constantinus enim, destructo in ea civitate Veneris templo, primus apud eos construxit ecclesiam, et consuetas fornicationes lege prohibuit exerceri. |
5 | Arethusii vero Marcum suae civitatis episcopum, senem, vita et conversatione reverendum, mirabili morte peremerunt. Hunc enim etiam prius habuerunt odiosum, eo quod Constantii temporibus, ut paganos ad Christianitatem reduceret, templum eorum ornatissimum pretiosissimumque destruxerit. Cumque Iulianus imperasset, motus in eum est, et praecepit ut aut aestimationem templi redderet, aut id rursus aedificaret. |
6 | Et dum utrumque impossibile foret Christianis simul et sacerdoti, primo fugit secundum evangelicam legem; postea vero cum multi propter eum periculis et necessitatibus subderentur, de fuga reversus est, et sponte semetipsum populo, quod vellent in eum exercere, contradidit. Qui dum laudare philosophum debuissent, credentes potius contemptorem, irruentes in cum, et per singulas plateas trahentes, eius capillos et membra dilacerabant viri simul et feminae; ita ut subtilibus restibus eius aures abscinderent. |
7 | Verum infantes apud magistros positi deludebant ei, alapis caedentes, et graphiis sine aliqua parcitate pungentes. Quem etiam in cunicula deposuere fetentia. Cumque adhuc respiraret, eum ex melle et liquamine perungentes, et in sportam mittentes appenderunt in aere. Dicitur ergo quia tunc vespis et apibus ipsum contingentibus, et carne eius vescentibus, dixerit Arethusiis: quia ipse quidem esset excelsus, illos vero videret in humili constitutos; sed postea hoc etiam ipsos fore passuros. [SOZOMEN., lib. V, cap. 9. Edit. Christ. Vales. c. 10, p. 607.] |
8 | Hoc igitur agentes, cogebant eum ut templum reaedificaret, aut ut daret impensas. Quod dum non faceret, putantes pauperem, vel medietatem petebant pecuniarum: novissime vel paucum aliquid exigebant. Quibus ait: Nec unum obolum pro omnibus dabo. Sic igitur superati, ab eius se suspendere suppliciis. [THEODORETUS, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 131.] |
9 | Sermo fertur quia tunc praefectus praecipue paganus fuerit admiratus Marci constantiam, et ad principem veniens quereretur: dicens esse verecundum ut in uno sene tanta tormenta committerentur; et Christianos, dum talia paterentur, fieri gloriosos, se vero magis esse opprobrio. Marcus ergo tali est fine coronatus. [SOZOMEN., lib. V, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 609.] |