monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, VII.Quod eos qui fuerant a Constantio deportati revocaverit, et de vexatione ecclesiasticorum et populi Christiani. <<<     >>> IX.Quomodo Alexandrinus Georgius sit exstinctus.

Cassiodorus, 6, CAPUT VIII.De seditione apud Alexandriam orta contra paganos.

1 Per idem tempus in Alexandrinorum maxima civitate contigit ex huiusmodi causa seditio. Erat locus quidam in civitate antiquis temporibus desolatus atque neglectus, multaque sorde completus: hic pagani olim deae Methrae sacrificantes, homines immolabant; quem locum Constantius, quasi vacantem, Ecclesiae Alexandrinae concesserat.
2 Hic Georgius volens oratorium fabricare, repurgium faciebat. Quod dum fieret, inventum est illic adytum in multa profunditate constructum, in quo paganorum mysteria celebrabantur [ms. Theod., celabantur]. Erant enim ibi calvariae hominum plurimae, maiorum pariter et infantium, qui perhibebantur illic exstincti, ut ex eorum visceribus artes magicae exercerentur.
3 Haec igitur Christiani reperientes in adyto Methrae, studuerunt ad irrisionem paganorum universis haec facinora reserare, divulgabantque capita hominum quae compererant. Haec Alexandriae pagani respicientes, et opprobrium non ferentes, ira succensi sunt; et omne quod ad praesens invenerunt, arma iudicantes, impetu contra Christianos facto, multos interemerunt, alios gladiis, alios fustibus aut lapidibus, alios funibus strangulantes, quosdam etiam crucifigentes ad sanctae crucis iniuriam, plurimos diversis vulneribus affligentes.
4 Et ita gestum est, ut neque proximis parcerent, sed philosophus philosophum percussit, et frater fratrem, pater filios et parentes, et invicem in sua nece grassati sunt. Quamobrem Christiani eumdem locum purgare quieverunt. [SOCRATES, lib. III, cap. 2, p. 170.]
Cassiodorus HOME

bav823.224 bav824.163 bnf1603.112

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik