monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, V.Quod initio imperii sui magis pepercerit Christianis. <<<     >>> VII.Quod eos qui fuerant a Constantio deportati revocaverit, et de vexatione ecclesiasticorum et populi Christiani.

Cassiodorus, 6, CAPUT VI.Quomodo Mares episcopus Chalcedoniae in facie redarguerit Iulianum.

1 Dicitur enim quia, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret, accessisset ad eum Mares episcopus Chalcedoniae, et publice impium, et ἄθεον, id est sine Deo, apostatamque vocitasse; illum vero solam ei improperasse caecitatem (erat enim senex, et pro imbecillitate oculorum manu alterius agebatur). Super haec volens etiam lacerare Deum, consuete dixit: Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest.
2 Respondens vero Mares dixit: Ego, inquit, Deo meo pro caecitate gratias ago, quia hoc ideo gestum est, ne te videam pietate nudatum. Imperator autem nihil respondens abscessit. Sic enim putabat potius roborari paganitatem, si se patientem ac mitem Christiano populo demonstrasset. [SOZOMEN., lib. V, cap. 4, p. 599.]
Cassiodorus HOME

bav823.223 bav824.162 bnf1603.111