1 | Initio namque parcens Christianis, clementior visus est, sciens priores persecutores nihil profuisse ad augmentum paganitatis quotquot punierint Christianos, qui magis hinc creverint et facti sint gloriosi pro vero dogmate morientes. Invidiam igitur habens eorum gloriae, a tormentis abstinuit, iudicans esse necessarium ut sermone potius et admonitione ad paganitatem colendam populo suaderet, credens etiam hinc se monstrare clementem. [SOZOMEN., lib. V, cap. 4, p. 599.] |