Cassiodorus, 6, CAPUT PRIMUM.De Iuliani genere ac disciplinis, et quomodo pervenerit ad imperium.
1 | Nunc igitur de Iuliano pauca dicenda sunt, eiusque genere ac disciplina, et quomodo venerit ad imperium [ms. Lyr., principatum]. Constantinus, qui Byzantium suo nomine Constantinopolim appellavit, duos habuit ex eodem patre, non ex eadem matre, germanos; quorum unus Dalmatius, alter Constantius vocabatur. |
2 | Et Dalmatius quidem habuit sui nominis filium; Constantius autem duos habuit natos, Gallum et Iulianum. Post mortem Constantini conditoris Constantinopolitanae civitatis, dum milites iuniorem Dalmatium peremissent, tunc et isti, defuncto iam patre, pene mortis periculum cum Dalmatio sustinuerant, nisi Gallum quidem aegritudo quae putabatur inevitabilis liberasset; Iulianum vero aetas infantis; erat enim annorum octo. |
3 | Cumque ab eis fervor imperatoris quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus nossessiones habebat. Porro Iulianus crescens, in auditoriis Constantinopolitanae urbis exercebatur in basilica ubi doctores erant, habitu privato procedens; habebatque paedagogum eunuchum nomine Mardonium, grammaticum Nicoclem Laconensem. Rhetoricam vero legebat apud Eubolum [ms. Frob. et Niv., Ecebolum] sophistam tunc Christianum. Quod providentia quippe Constantii gestum est: ne apud paganum sophistam legens, ad eius superstitionis dogmata declinaret. |
4 | Erat enim Iulianus ab initio Christianus. Cumque lectione proficeret, fama per populum volitabat, quia posset etiam Romanam gubernare rempublicam. Quod dum latius panderetur, aestuationes induxit imperatori Constantio. Quamobrem abstulit eum ab urbe regia, et misit in Nicomediam: praecipiens ne conveniret apud Libanium sophistam Syrum. |
5 | Tunc enim Libanius a paedagogis Constantinopolitanis expulsus, Nicomedia morabatur. Prohibebatur ergo Iulianus apud Libanium legere, eo quod paganus esset, verumtamen librorum eius lectionibus utebatur. Cumque proficeret in rhetorica, supervenit in Nicomediam Maximus philosophus, non ille Byzantius pater Euclidis, sed Ephesius; quem postea quasi artes magicas exercentem, Valentinianus imperator praecepit occidi. |
6 | Tunc igitur non ob aliam causam Nicomediam venerat, nisi Iuliani fama pertractus. Apud quem Iulianus cum verba philosophica [ms. Lyr., sophistica] praegustasset, coepit etiam doctoris imitari religionem. Is enim etiam imperii cupidinem animo eius immiserat. Cumque haec non laterent aures imperatoris, inter spem metumque constitutus, suspicionem celare volens (quia qui dudum integer fuerat Christianus, postea proditor est effectus), tonsus monachicam simulabat vitam; et latenter quidem exercebatur in philosophia; in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in ecclesia Nicomediae lector est constitutus; et sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec equidem pro timore faciebat, nequaquam a spe recedens quam mente conceperat. |
7 | Dicebatque plurimis amicorum suorum feliciora fore tempora quibus ipse rerum potiretur imperio. Dum haec itaque contra eum sic agerentur, Gallus germanus eius Caesar constitutus, venit ad Nicomediam visurus eum, dum pergeret ad Orientem. Post paululum vero perempto Gallo, repente Iulianus quoque fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri praecepit; et dum fuga lapsus fuisset, diversa loca circumeundo salvatus est. |
8 | Vixque sero uxor imperatoris Eusebia celatum inveniens, supplicavit imperatori quatenus nihil mali pateretur: sed ut potius ad philosophandum mitteretur Athenas. [SOCRATES, lib. III, cap. 1, p. 164.] |
9 | Coepit igitur Iulianus imperialia sceptra desiderare. Quamobrem discurrens universam Helladam, vates quaerebat responsa reddentes: consulens si ad suum imperium perveniret; invenitque virum qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit. Quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Iulianus in fronte sua crucis formare signaculum. |
10 | Tunc daemones tropaei dominici figuram respicientes, et suae recordati devictionis, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Iulianum. At ille et terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones evanuerint. Porro magus: Non hoc suspiceris, inquit, o bone vir, quia timuerunt, sicut ais: sed abominati hoc signum potius, abscesserunt. |
11 | Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Iulianum. [THEODORETUS, lib. III, cap. 3, p. 126.] |
12 | Post haec igitur imperator evocavit Iulianum, et constituit Caesarem [An. Dom. 360]: dansque ei coniugem Constantiam sororem suam, contra barbaros eam destinavit ad Gallias. Hi namque barbari, quorum imperator Constantius contra Magnentium solatia petierat, cum nihil profuissent contra tyrannum, Romanorum vastabant urbes. Cum esset ergo iuvenculus Iulianus, iussit ut praeter consilium ducum nihil moliri praesumeret. |
13 | Cumque illi accepta potestate negligerent, et propterea barbari superarent, tunc Iulianus duces quidem deliciis vacare permisit. Sumens autem milites, eisque spolia peremptorum hostium compromittens, initium vincendi barbaros fecit, et amorem suum apud milites collocavit. Fertur itaque, dum in aliquam civitatem fuisset ingressus, quia corona laurea, quibus soleat civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune super eius caput decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamaverunt, quia ei signum foret imperii. |
14 | Aiunt enim quidam Constantium propterea eum contra barbaros direxisse, ut ibi deficeret. Sed nescio utrum vera suspicio sit; nam qui ei germanam dedit uxorem, si hoc cogitasset, contra se potius insidias excitaret. Cum igitur Iulianus apud imperatorem de ducum negligentia quereretur, alter mittitur magister armorum, eius alacritati conveniens, cuius ministerio cum barbaris est fiducialiter congressus; et dum illi per legatos litteras imperatoris eos ad provincias invitantis ostenderent, tunc ille legatos eorum misit in vincula; factaque congressione vicit, ita ut etiam captum regem Constantio dirigeret. |
15 | Hac felicitate provectus, a militibus appellatur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, unus signa portantium torquem quem habebat in collo, sumens, Iuliani capiti circumposuit. Hoc ergo modo Iulianus imperator est factus. Quae vero postea gesserit ille philosophus iudicent audientes. In ipso namque principio non missa legatione apud Constantium, nec animum benefactoris placans, quaecunque ei videbantur agebat: modo iudices mutando provinciales, modo derogando Constantio, et per urbes singulas publice relegendo ab eis barbaris definitas epistulas. |
16 | Quamobrem plurimi cum sequebantur, a Constantio recedentes. Tunc igitur etiam figmentum Christianitatis quod habebat abiecit. Et dum circumiret diversas urbes, aperiens templa, idolis offerebat, et semetipsum paganorum pontificem nominabat. Cumque talia gereret, intestinum bellum contra Constantium quaesita occasione praeparabat, et quantum ad eum perfici potuit. |
17 | Non enim sine multo sanguine studium eius philosophiae poterat adimpleri, nisi Deus consiliorum iudex, alterum sine alterius concertatione finisset. Nam cum venisset Iulianus ad Thracias, nuntiatum est ei mortuum fuisse Constantium. Et hoc modo intestino bello Romanum liberatur imperium. Veniens autem Iulianus Constantinopolim, cogitare coepit quemadmodum sibi populum complacaret, et eius favorem decenter acquireret. Quod hac arte fecit. Bene namque sciebat Constantium ab omnibus populis nomen consubstantialitatis amplectentibus odiri: ob quam rem ab ecclesiis videbantur exclusi, et episcopi confiscati exsilioque directi. |
18 | Simul etiam noverat et paganos fuisse contristatos prohibitione sacrificiorum, et desiderare adipisci tempus quo eorum aperirentur templa, et haberent idolis immolandi licentiam. Sic igitur utrumque populum moeroribus vulneratum a defuncto agnoscens, et communiter omnes eunuchorum violentia, et praecipue Eusebii rapinis ingemiscentes, apud omnes semetipsum artificioso velamine commendavit; et aliis quidem fingebat, aliis autem per vanam gloriam largus erat: omnibus tamen in communi, qualis esset religione, monstrabat. |
19 | Et primum quidem crudelitati Constantii circa subiectos derogans, et eam [ed. Frob. et Niv., eum] coram populo universo redarguens, iubet episcopos exsilio deportatos revocari, et confiscatas eorum reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suis necessariis praecepit aperire. Eos autem qui fuerant ab eunuchis oppressi, recipere quae male ab eis fuerant abrepta sancivit. |
20 | Eusebium vero praesidentem imperiali cubiculo morte damnavit, non solum quia multos oppresserat, sed quia Gallum quoque fratrem suum, eius accusatione audierat interemptum. Et corpus quidem Constantii regio honore sepelivit. Expulitque palatio eunuchos, tonsores et cocos. Eunuchos quidem, quia eius uxor obierat, post quam non duxit aliam. |
21 | Cocos autem, eo quod cibis simplicibus uteretur. Tonsores autem: unus, inquit, sufficit multis. Scriptorum autem plurimos fortunae antiquae restituens, reliquis eorum mercedem scripturae dari praecepit. Abscidit quoque etiam publicum cursum mularum et caballorum, quos publicis iussit utilitatibus ministrari. Haec eius opera laudant pauci, plurimique vituperant: quia remoto fastu palatii, contemptibile videbatur imperium. |
22 | Is enim noctibus vigilans conscribebat libros; et descendens in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum a Iulio Caesare in curia senatus recitavit orationes. Honorabat quoque disciplinarum cultores, maxime philosophantes. Quamobrem undique fama congregabat huiusmodi viros, emanantes circa palatia, qui circumamicti palliis, magis habitu quam magisterio pandebantur. |
23 | Erantque graves universis Christianis, seductores viri et imperatoris semper religioni faventes. Habens itaque Iulianus plurimum vanae gloriae vitium, cunctos ante se principes laceravit in oratione quam de Caesaribus scripsit. Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo cocos atque tonsores expelleret, opus philosophi, non tamen imperatoris egit; ut autem detraheret atque laceraret, neque philosophi neque principis fuit. [SOCRATES, lib. III, cap. 1, p. 166.] |