monumenta.ch > Cassiodorus > 49
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLVIII. Quod, expulso Meletio, Euzoius Arianus Antiochiae sit ordinatus episcopus. <<<     >>> L. Quomodo Iulianus, negata Christiana religione, bellum contra Constantium parabat, et de morte Constantii.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLIX. De constantia Eusebii propter Meletium.

1 Porro mirabilis Eusebius, cuius dudum memini decretum fuisse commendatum, videns praevaricationem pactorum circa Meletium meditatam, ad suam reversus est civitatem. Ariani vero scriptum testimonium metuentes, Constantio suaserunt ut mitteret qui decretum de Meletio factum ab Eusebio revocaret. Tunc missus est veredarius qui haec velociter adimpleret.
2 Cumque venisset et imperatoris verba nuntiasset, tunc Eusebius admirandus, commune, inquit, depositum non restituam, nisi omnes qui tradiderunt dicant. Quod dum qui fuerat missus renuntiasset, indignatus imperator, denuo misit, ut redderet quod accepit: adiiciens scripto, ut si reddere nollet, dexteram manum eius abscinderet; verbo tamen iubens illi quem misit, ne faceret quod habebatur in litteris.
3 Cumque epistulam legisset Eusebius, et invenisset poenam ab imperatore dictatam, cum dextera manu obtulit et sinistram, ambas incidi petens. Nam decretum, inquit, non dabo, clarum Arianae pestis indicium. Hanc eius firmitatem Constantius videns, laudavit egregie. Mirantur enim et impii resistentium sibi laudes, cum gestorum magnitudine superantur. [THEODORETUS, lib. II, cap. 32, p. 121.]
Cassiodorus HOME

bav823.211 bav824.155 bnf1603.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik