monumenta.ch > Cassiodorus > 48
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLVII. De translatione sancti Meletii ad Antiochenum episcopatum, et de eius expositione de unitate Trinitatis. <<<     >>> XLIX. De constantia Eusebii propter Meletium.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLVIII. Quod, expulso Meletio, Euzoius Arianus Antiochiae sit ordinatus episcopus.

1 Eo tempore fertur archidiaconem eius Ecclesiae, adhuc eo loquente, extensa manu eius os obstruxisse. At ille suam sententiam manu clarius quam voce signavit. Tribus enim apertis digitis, et denuo clausis, et uno tantum digito rursus extenso, pollicis schemate divulgabat: quia tres unum sunt. Deinde archidiacone eius manum, ore dimisso, tenente, libera voce clamabat, Nicaenum servari debere concilium. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 587.]
2 Contra hanc doctrinam Ariani calumniae linguas exacuerunt, Sabellianum asserentes sanctum esse Meletium. Ob quam rem principi suaserunt ut in propriam provinciam exsilio mitteretur. Et supradictus Euzoius aperte Arianum dogma laudavit; hunc enim cum Ario magnus Alexander diaconatu privaverat. Hoc itaque facto, Christianus populus ab haereticis divisus, in apostolicam ecclesiam positam loco qui dicitur Vetus, conveniebat.
3 Annis namque triginta postquam magnus Eustathius fuerat expulsus, orthodoxi Arianorum onera sunt perpessi, rerum mutationem utilem sustinentes. [THEODORETUS, lib. II, cap. 31, p. 120.]
4 Sequacibus enim Meletii communicare noluerunt hi qui ab initio Nicaenum dogma servaverant: dicentes, quia ex Ariano decreto Meletius fuerit ordinatus, et sequaces eius ab illo sint baptizati: ob quam rem Antiochena Ecclesia in aliam dividitur partem. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 588.]
5 Cumque viderent orthodoxi haereticorum crescere magis impietatem, et apostolici dogmatis defensores aperte debellari, sanctumque Meletium pulsum, et Euzoium haereticum ordinatum, verborum memorati sunt, quae dicta sunt Loth: Salva (inquit), salva animam tuam [Gen. XIX, 17]. Ad haec etiam evangelici verbi dicentis: Si oculus tuus dexter scandalizat te, aufer eum et abiice abs te [Matth. V, 29]. Idem et de manu et pede Domino sanciente, qui etiam adiecit, dicens: Melius est enim tibi ut pereat unum membrum tuum, quam totum corpus in gehennam mittatur [Matth. V, 30]. [THEODORETUS, lib. II, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 32, p. 121.]
Cassiodorus HOME

bav823.210 bav824.154 bnf1603.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik