monumenta.ch > Cassiodorus > 46
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLV. Quomodo Iacobi episcopi orationibus Persarum rex non potuerit praevalere Romanis. <<<     >>> XLVII. De translatione sancti Meletii ad Antiochenum episcopatum, et de eius expositione de unitate Trinitatis.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLVI. De concilio denuo apud Antiochiam congregato.

1 Hoc itaque tempore Constantius Antiochia morabatur. Et, Parthico praelio quiescente, rursus colligebat episcopos: cogens omnes negare verbum et unius substantiae et alterius substantiae. Verum cum Eudoxius post Leontium Antiochenam arripuisset sedem, deinde pulsus post multa concilia, cum Constantinopolitanum inique tenuisset episcopatum, Antiochena Ecclesia pastore privata videbatur.
2 Tunc ergo convenientes episcopi, cum essent plurimi, et undique congregati, dicebant imperatori oportere primitus pastorem constitui, et ita cum illo de dogmatibus cogitari. [THEODORETUS, lib. II, cap. 31, p. 119.]
Cassiodorus HOME

bav823.209 bav824.153 bnf1603.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik