Cassiodorus, 5, CAPUT XLIII. De Eunomio, et quomodo in Cyzico fuerit ordinatus, et inde rursus expulsus, haereseos auctor exstiterit.
1 | Hunc enim Aetium Eunomius suis libris exaltat, et hominem Dei vocat, multisque favoribus honorat, Sed tunc et abdicantibus eum interfuit, et ab eis episcopalem ordinationem ipse suscepit. Eudoxius igitur et Acacius cum suis praebentes consensum his quae in Nicaea Thraciae gesta sunt, pro Basilio et Eleusio alios constituerunt episcopos: de quibus supervacaneum loqui nunc censeo. |
2 | De Eunomio solum habito sermone narrabo. Igitur cum, Eleusio vivo, Cyzicenam Ecclesiam percepisset Eunomius, et populi salubritatem videret Eudoxius, atque imperatorem conspiceret saevientem contra eos qui creatum profitebantur unigenitum Dei Filium, eum compuliut celaret hunc sensum, nec eum aperiret investigant tibus accusatoribus: dicens Eunomio quoque, quoniam opportuno tempore praedicabimus quae modo celamus, et ignorantes docebimus, et contradicentes aut flectemus, aut cogemus, aut puniemus. |
3 | His promissionibus persuasus Eunomius, obumbratam proferebat impietatem. Sed qui divinis educati sunt sermonibus, videntes dictorum calliditatem, moleste quidem ferebant: aperte vero contradicere praesumptionis opus, et non sapientiae iudicabant. Circumponentes ergo speciem sibimet haereticae pravitatis, et hoc se esse fingentes, accesserunt ad domum eius: rogantes ut eis exponeret aperte dogmatis veritatem, nec pateretur huc et illuc eos diversis ferri doctrinis. |
4 | Tunc ille accepta praesumptione, sensum quem celabat aperuit. Quibus dicentibus nimis esse nefarium ut non omnes sub eo constituti veritate fruerentur, his et huiusmodi seductus verbis, in conventu ecclesiae suam blasphemiam revelavit. At illi zelo suas animas accendentes, ad Constantinopolim perrexerunt. Et primum quidem apud Eudoxium inscripserunt Eunomium; quo eos non suscipiente, adeuntes principem, pestem illius cum gemitu panderunt. Dicebant enim potius istius dicta impia esse quam Arii. |
5 | Pro his indignatus imperator, praecepit Eudoxio ut deduceretur Eunomius, et convictus sacerdotio nudaretur. Cumque frequenter ab accusatoribus importunitatem passus Eudoxius declinaret, adierunt rursum imperatorem, ingemiscentes, quia nihil quod praeceperat fecisset Eudoxius; sed tantam despiceret civitatem, blasphemiis Eunomii percuntem. Tunc Constantius expulsurum se interminatus Eudoxium est, nisi Eunomium iudicandum deduceret, et convictum in accusatione puniret. |
6 | Hoc metuens Eudoxius, scripsit Eunomio ut de Cyzico fugeret, sibique reputaret, qui nequaquam eius monitionibus obedisset. Verum Eunomius metuens abscessit quidem; sed contumeliam non ferens, proditionis quidem accusabat Eudoxium, laesumque se et Aetium asserebat; ac deinde gregem propriae cohortis instituit. |
7 | Quicunque enim eius dogmatis concordiam sequebantur ab Eudoxio recesserunt: proditionem accusantes eius, sociantes semetipsos Eunomio, qui hactenus ab illo nomen habere noscuntur. Hinc ergo haeresiarches factus Eunomius, impietatis cumulo auxit Arii blasphemias. Quia vero arrogantiae serviens passioni, proprium probatur fecisse collegium, ipsa quae sunt gesta conclamant. |
8 | Nam cum abdicatus Aetius fuisset et expulsus, cum eo egressus non est; licet doctorem eum et Dei hominem nominaret; sed mansit coniunctus Eudoxio. Cum autem impietatis poena exigeretur, ratum non habuit concilii decretum; sed ordinavit episcopos atque presbyteros episcopali dignitate privatus. [THEODORETUS, lib. II, cap. 26, p. 115.] |