Cassiodorus, 5, CAPUT XLII. De his quae rursum ab Arianis contra ipsos Arianos gesta sunt; et quomodo Eustathius nequitiam patefecerit Eudoxii; et epistula Constantinopolitani concilii ad Georgium Alexandrinum, condemnantis Actium cum scriptis eius.
1 | Igitur sequaces Acacii in Antiochiam magno studio convenerunt, acti poenitentia, quia similem dixerant Filium Patri. Et consulatu sequenti, id est, Tauri et Florentii (An, Dom. 361), cum Euzoius eam gubernaret Ecclesiam, imperatore ibidem constituto, pauci quidem rursus movebant ea quae dudum placuerant: dicentes oportere sermonem similis substantiae auferri ab expositione fidei traditae, tam in Arimino quam Constantinopoli: non celantes, sed aperte dicentes, quia per omnia dissimilis Filius est Patri, non solum secundum substantiam, sed etiam secundum voluntatem; et ex non exstantibus esset, sicuti praedicaverat Arius. |
2 | Cum quibus erant sectatores Aetii. [SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 159.] |
3 | Ea siquidem tempestate, dum perfidia accusaretur Eudoxii, inter alios Eustathius, quoniam de fide, inquit, examinationem vis fieri, o imperator, Eudoxii considera blasphemias. Obtulitque eius expositionem, inter alia sic habentem: |
4 | Quae dissimiliter proferuntur, dissimilia secundum substantiam sunt: |
5 | Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. |
6 | Dissimile autem est, ex quo, et per quem: dissimilis igitur est Filius Deo Patri. |
7 | Hac lectione commotus imperator, requisivit Eudoxium, si fateretur suam. At ille negavit, dicens, quia esset Aetii. Quem dum iussisset imperator adduci; requisitus, licet eius non fuerit, suam esse professus est; et ideo exsilio destinatus. Eustathius tamen etiam Eudoxium ita sapere proclamabat, exigens ut scripturam anathematizaret Aetii. |
8 | Quod licet tarde, fecit tamen; et damnavit quod prius et postea praedicabat. Deinde etiam ipse exigebat ut ille ὀμούσιον anathematizaret, quod Scripturae non haberent. Tunc Sylvanus, et ex non existentibus, inquit, et creatura, et alterius substantiae, scripta nusquam sunt. Iustum ergo est haec abdicari. Quod imperator quoque decrevit ut fieret; quod, licet cum difficultate, fecerunt. |
9 | Quo gesto, exigebant ut et ipsi ὁμουσιον abdicarent. Tunc disputative atque veraciter Sylvanus ait: Si ex non existentibus non est, neque creatura, nec ex alia substantia Deus Verbum: igitur consubstantialis est genitori Patri; sicut Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eamdemque habet cum genitore naturam. |
10 | Tunc imperator iratus, exsilium interminatus est eis. At illi: Potestatem, inquiunt, habes puniendi: non tamen nos Patrum statuta destruimus. Tunc imperator illos pelli iussit Ecclesiis, et pro eis alios ordinari. Tunc Eudoxius, cum tyrannice Constantinopoleos teneret Ecclesiam, pulso Eleusio Cyzici, Eunomium ordinavit episcopum. Et Aetium in scriptis abdicaverunt, cuius videbantur esse consortes; scripseruntque Georgio quod fuerat gestum. [THEODORETUS, lib. II, cap. 27, p. 111.] EXEMPLAR EPISTULAE UNIVERSI CONCILII Ad Georgium contra Aetium, Propter nefariam blasphemiam eius. |
11 | Sancta synodus Constantinopoli congregata, domino honorabili Alexandrinae civitatis episcopo Georgio salutem. |
12 | Synodo reprehendente Aetium propter nefandas eius et plenas scandalis scripturas, secundum consequentiam ecclesiasticarum sanctionum, super eo ab episcopis actum est quod decebat. Diaconatu namque depositus est, et ab Ecclesia factus extraneus. Et a nobis haec monita processerunt, ut neque ad lectionem cuiuspiam veniant nefandae eius epistulae: sed abiiciantur, eo quod vehementer inutiles sunt. |
13 | His autem adiicimus etiam anathematizandum eum, si permaneat in eo proposito, cum sequacibus suis. Consequens enim erat ut omnes in synodo convenientes episcopi deponerent auctorem scandalorum et schismatum in omni terrarum orbe factorum inter Ecclesias, et concordarent in sententia contra cum iuste prolata. Sed extra vota spemque nostram Serras et Stephanus, Heliodorus et Theophilus in nostra sententia concordare noluerunt, neque in eius depositione subscribere; cum scilicet Serras etiam aliam vesanam arrogantiam eiusdem accusaret Aetii. Dicebat enim eum asperiora praesumere, atque dixisse: quoniam ea quae Deus hactenus celasset apostolis, revelata sibimet affirmaret. |
14 | Post huiusmodi vesanos superbosque sermones a memorato Serra de Aetio protestatos flecti precibus nequiverunt, ut in nostra fierent determinatione concordes. Verumtamen nos longanimitate detenti, multo tempore sustinuimus eos, nunc indignantes, nunc rogantes, nunc interminantes, nunc iterum supplicantes, ut convenirent nobiscum, et consona omni concilio definirent. |
15 | Sustinebamus ergo si forsitan audirent, si forsitan intelligerent, si forte prospicerent. Cumque, multo tempore nobis perdurantibus, non flecterentur sequi sententiam super praedicto viro prolatam, Ecclesiae honorabiliorem esse quam horum virorum amicitias iudicantes, finivimus contra eos excommunicationis tempus, sex mensium ad agendam poenitentiam eis dantes inducias; ut si intra hoc tempus converterentur et consentirent definitionibus fratrum suorum, susciperentur in Ecclesia, et propriam fiduciam charitatemque repararent. |
16 | Si vero sine poenitentia permanerent, amicitiasque hominum regulis Ecclesiae et concordiae nostrae praeponerent, tunc eos episcopatus dignitate esse iudicamus extraneos. Quibus depositis, necessarium erit ut in eorum locis alii constituantur episcopi, quatenus legalis Ecclesia competentem sumens ordinem, sibi concordet: episcopis videlicet universis servantibus vinculum charitatis, eademque cum perfectione dicendo in uno intellectu unaque essentia. |
17 | Ut ergo cognoscas quae concilio placuerunt, haec tuae reverentiae scripta transmisimus: orantes ut gratia Christi ista custodiens, pacifice et legitime regas sub te constitutas ecclesias. [THEODORETUS, lib. I, cap. 28, p. 114.] |