Cassiodorus, 5, CAPUT XLI. De Macedonio et Macedonianis.
1 | Igitur Macedonius Constantinopolitana pulsus Ecclesia, damnationem non ferens, quiescere respuebat. Declinavit enim ad eorum partem qui apud Seleuciam Acacium cum sociis deposuerant. Misitque legationem ad Sophronium et Eleusium, quatenus defenderent expositam prius in Antiochia fidem, et postea apud Seleuciam roboratam, et similis substantiae fidem divulgandam esse commonuit. |
2 | Ad quem concurrunt multi familiarium, qui nunc ab eo Macedoniani vocantur. Quicunque enim in Seleuceno concilio Acacium declinaverunt, aperte verbum similis substantiae sanciverunt, cum prius hoc non manifesto indicio declarassent. Est enim opinio apud multos, quia non inventum sit Macedonii, sed magis Maratonii Nicomediensis episcopi: unde etiam Maratonii vocitantur; ad quos Eustathius expulsus de Sebastia confugit. |
3 | Cumque Macedonius sanctum Spiritum comprehendere in tractatu divinae Trinitatis declinaret, tunc et Eustathius: Ego, inquit, neque Deum nominare Spiritum sanctum patior, neque creaturam praesumo. Propter hanc ergo causam Spiritui repugnantes appellant huiusmodi personas, hi qui in consubstantialitatis expositione concordant. [SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 158.] |
4 | Cum itaque Macedonius de Ecclesia Constantinopolitana fuisset expulsus, non ea quae Acacius atque Eudoxius sapiebat; sed tradebat magis Filium Deum, per omnia et secundum substantiam similem esse Patri. Sanctum vero Spiritum non earum rerum esse participem, sed ministrum, et perhibentem officium, et quaecunque de sanctis angelis dici possunt. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 585.] |