monumenta.ch > Cassiodorus > 39
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXVIII. Enumeratio diversarum expositionum haereticarum, post explanationem fidei Nicaeni concilii. <<<     >>> XL. De crudelitate Georgii apud Alexandriam, et qui post Cyrillum Hierosolymorum tenuerunt episcopatum.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXXIX. Quod Eudoxius Arianus post Antiochenum Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de prava Aetii doctrina.

1 Expulso siquidem Macedonio Eudoxius spernens Antiochiae sedem, Constantinopolitanam invasit Ecclesiam, studio fultus Acacii, qui obliti suorum suis iudiciis contraria sanciverunt. Nam cum prius Dracontium deposuissent, eo quod ex Galatia transisset in Pergamum, non cogitantes quod actum fuerat, Eudoxium ad sedem aliam migraverunt. Quo facto, lectam fidem Arimino cum augmento quod ipsi in Constantinopolitana urbe adiecerant, ubique direxerunt: mandantes ut qui non subscriberent, iussione imperatoris exsilio mitterentur.
2 Innotueruntque sua gesta et aliis Orientalibus sibi concordibus, et Patrophilo Scythopoleos episcopo, qui de Seleucia ad propriam mox redierat civitatem. Eudoxio siquidem constituto Constantinopoli, tunc etiam maior ecclesia quae dicitur Sophia, dedicatur consulatu Constantii decimo, et Iuliani Caesaris tertio [Anno Dom. 360], quinta decima die Februarii mensis.
3 Eudoxius enim cum sedisset in sedem illam, primus vocem quae ubique vulgata est protulit, dicens: Pater ασεβὴς, Filius εὐσεβὴς. Ista duo Graeca verba diversos habent apud Graecos intellectus; ἀσεβὴς enim dicitur et impius et sine cultu; εὐσεβὴς dicitur pius et bene colens.
4 Cumque dixisset haec verba, turba generatur in populo, quasi Patrem dixisset impium, Filium vero pium. Quo facto, nolite, inquit, turbari ad ea quae dixi: Pater enim ἀσεβὴς est, quia nullum colit: Filius autem εὐσεβὴς, quia colit Patrem. Haec cum dixisset Eudoxius, turba quidem sedata est: multus vero risus complevit ecclesiam.
5 Et hactenus illud dictum cum derisione permansit. His enim haeresiarchae seductionibus sermonibusque vacantes, Ecclesiam lacerabant. Huiusmodi ergo termino etiam synodus Constantinopolitana conclusa est. [SOCRATES, lib. II, cap. 33. Edit. Christ. Vales., cap. 43, p. 156.]
6 Igitur Acacius et socii eius non cessabant, sed congregati apud Antiochiam, quae eis dudum placuerant destruebant; et ex conscriptione quae Arimino et Constantinopoli fuerat lecta, nomen similitudinis abscindere nitebantur, et per omnia substantiam atque voluntatem dissimilem esse Patri apud Filium, et ex non existentibus factum introducebant, sicut Ario primo placuerat: quibus Aetiani etiam consentiebant. Is enim Aetius post Arium primus aperte his nominibus uti praesumpsit.
7 Quapropter Sine Deo vocabatur: eiusque sequaces propterea Dissimiles, et Non existentiales sunt dicti ab his qui Antiochia consubstantialitati consentiebant. Hos ergo dum requirerent cultores Nicaeni concilii, cur in expositione fidei suae Deum ex Deo Filium dicentes dissimilem, et ex non exstantibus nominare praesumerent? his sermonibus respondebant: Sic dictum est Deum ex Deo, sicut habetur apud Apostolum [Rom. XI, 36]: Omnia autem ex Deo, unus ergo omnium etiam Filius Dei; et propterea positum est in expositionibus, secundum Scripturas. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 28. Edit. Christ. Vales., cap. 29, p. 588.]
8 Huius verbi princeps fuit Gregorius Laodicenus episcopus; qui cum talia doceret, ignoravit quemadmodum Apostoli proprietates superiori tempore Origenes latius examinarit atque interpretatus sit. [SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 157.]
Cassiodorus HOME

bav823.199 bav824.147 bnf1603.99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik