monumenta.ch > Cassiodorus > 38
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXVII. Pro qua causa sit Cyrillus Hierosolymorum depositus. <<<     >>> XXXIX. Quod Eudoxius Arianus post Antiochenum Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de prava Aetii doctrina.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXXVIII. Enumeratio diversarum expositionum haereticarum, post explanationem fidei Nicaeni concilii.

1 Post Nicaenum namque concilium in dedicatione Antiochena, expositionem geminam dictaverunt. Tertia vero est quae a Narcisso apud Gallias Constantio imperatori oblata dignoscitur. Quarta Eudoxii, quae in Italia destinata est. In Sirmio tres dictatae sunt, quarum in Arimino cum consulatu relecta [ed. relicta] est. Porro octava in Seleucia ab Acacii sociis edita est; ultima Constantinopoli cum adiectione recitata est.
2 Erat enim additum, ut neque substantia neque subsistentia diceretur in Deo. In hac Ulphilas Gothorum episcopus tunc primo consensit [ms. Lyr., conscripsit]. Nam tempore praecedenti Nicaenam amplectebatur fidem, sequens Theophilum Gothorum episcopum, qui praesens in concilio Nicaeno subscripserat. Acacius igitur et Eudoxius cum suis Constantinopoli de quibusdam alterius partis episcopis condemnandis certamen habebant [An. Dom. 363]: videntes indignari contra Macedonium principem, primum condemnaverunt eum, tanquam plurimae necis auctorem, et quia diaconum in fornicatione captum, in communione susceperat. [SOCRATES, ibidem.]
Cassiodorus HOME

bav823.199 bav824.147 bnf1603.99