Cassiodorus, 5, CAPUT XXXV. De legatis concilii Seleuciae, et de examinatione Aetii, et gestis Ariminensium.
1 | Hunc terminum habuit synodus in Seleucia constituta. Qui vero voluerit subtiliter universa cognoscere, exceptorum debet acta relegere. Post haec ergo talia gesta sunt. Consentientes quidem Acacio ad imperatorem quam propere pervenerunt. Alterius vero partis episcopi singuli ad propria sunt reversi. Decem tantummodo eorum communi decreto missi, venientes ad principem, invenerunt directos decem ab Ariminensi concilio. |
2 | Porro sequaces Acacii iam egerant ut potentes palatii ipsorum tuerentur partes, et per eos favor illis arridebat imperatoris. Dicebant enim alios quidem sibimet consentire, alios autem ecclesiasticis pecuniis esse corruptos, alios incongruis falli seductionibus [ed. V., seditionibus]. Haec agebat Acacius natura versutus, et praeparatus ad intelligendum atque dicendum, cum etiam insignem haberet ecclesiam, id est Eusebii Pamphili, post quem eius tenebat episcopatum, et gloriabatur eum se habuisse doctorem. Et cum talis esset, persuadebat facile quod volebat. Cum igitur Constantinopoli ex utroque concilio essent episcopi viginti, et alii qui casu praesentes erant; primo quidem iubetur ut de Aetii quaestione iudicaret, praesentibus maximis proceribus, Honoratus, quem non ante multum tempus imperator ab urbe Roma revertens, primum praefectum urbis Constantinopolitanae constituit. |
3 | Postea vero, etiam ipso Constantio cum iudicibus audiente, capitur circa fidem Aetius aegrotare; ita ut etiam imperator et alii quasi circa blasphema eius verba commoverentur. Dicitur autem Acacium eique consentientes primum se hanc haeresim ignorare finxisse, et sub velamento quodam egisse cum principe, ut ipse cum suis proceribus iudicaret: credens Aetium non posse vinci sermonibus, et magis necessario capi iudicantis auditus, ac sine contentione praevalere conamen haereseos. Cumque hoc perfici nequivisset, proferri scripturam prolatam ab Arimino, et a Seleuciae synodo missos hanc suscipere, deposcebant. |
4 | Et cum quaestio esset de substantiae nomine, iureiurando firmabant: quia nullatenus dissimilem secundum substantiam Filium faterentur, seque paratos hanc haeresim abdicare dicebant. Et quoniam inopinate Occidentales nomen substantiae in Arimino reliquerant, necessariam huiusmodi scripturam esse fatebantur. Dicebant autem quia si nomen substantiae taceatur, cum nomine substantiae etiam illud quod de consubstantialitate decretum est, sine dubitatione tacebitur: quod plurimi Occidentalium sacerdotum pro reverentia Nicaeni concilii nimis amplectebantur. |
5 | Hanc autem etiam imperator flexus est laudare conscriptionem: considerans multitudinem Arimino congregatam, et quia non peccaret qui similem Patri Filium diceret: idem esse virtute credens, consubstantialem et similis substantiae professionem; nihilque intellectu differre, nisi nominibus quae Scriptura divina nesciret. Hanc ergo sententiam habens, episcopos concordare praecepit in Ariminensis fide concilii. |
6 | Cumque se altera die pararet ad consulatum (quod prima die mensis Ianuarii Romanorum more celebratur), totam diem et maximam noctis partem expendit, inter episcopos certamen habens, donec scripturae ex Arimino delatae subscriberent episcopi a Seleucia venientes. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 21 et 22. Edit. Christ. Vales., cap. 32 et 33, p. 577.] |