Cassiodorus, 5, CAPUT XXXIII. De Eudoxio, qui Antiochenum invasit episcopatum, et terraemotu in Nicaea Bithyniae facto.
1 | Germanicia civitas est in termino Ciliciae, Syriae et Cappadociae constituta. Huius urbis ecclesiae praesidebat Eudoxius, qui moriente Leontio, arripuit Antiochiae sedem, et coepit sua ferocitate vineam vastare dominicam. Neque iam celabat, sicuti Leontius, malitiam suam; sed aperte apostolicis dogmatibus repugnabat, et orthodoxos multis cladibus affligebat. |
2 | Eo tempore Ancyranae Ecclesiae post Marcellum Basilius praesidebat; Eustathius vero Sebastiae Armeniae; qui iniquitatem Eudoxii et rabiem cognoscentes, Constantio in Occidente posito litteris suis indicaverunt. Erant enim imperatori noti, et propter claritatem vitae eius favore potiebantur. Quod dum cognovisset Constantius, Antiochenis scripsit, quia non ipse Eudoxio Ecclesiae concesserit praesulatum, sicut ille vulgabat; ipsumque Eudoxium expelli, et poenas gestorum suorum in Nicaea Bithyniae dare praecepit: iubens ibi celebrari concilium. |
3 | Ipse enim Eudoxius egerat apud potentes palatii, ut in Nicaea synodus ageretur. Sed omnium praescius Deus, cognoscens futura, ac si iam fuerint gesta, quodam terraemotu terribili prohibuit concilium celebrari [An. Dom. 364]. Plurimam namque civitatis partem terraemotus ille destruxit, et multos habitantium interemit. Hoc agnoscentes qui convenerant, ad suas revertuntur Ecclesias. Arbitror enim hoc Dei sapientia gestum; in illa namque civitate adversus Arium a sanctis Patribus apostolicae fidei doctrina prolata est. |
4 | Et forte secunda congregatio potuit illic sentire (ed. Niv., Frob., sancire] contraria, ut Arianis occasio [ed., accusatio] eo nomine praeberetur, quo magis simpliciores capere possent, tanquam illam veterem synodum proferentes. Sed Ecclesiarum prospector citius solvit tale concilium. [THEODORETUS, lib. II, cap. 25 et 26, p. 108 et 109.] |
5 | In momento siquidem temporis civitate concussa, neque fugere potuerunt; sed primo experimento periculi sunt perempti. Dicitur autem antequam fieret ea clades, quemdam Ursacium [alii, Arsacium] militem [ed., Frob., exmilitem] praevidisse, genere Persam, qui sub Licinio confessor effectus, relictaque militia, in turre civitatis divinam exercebat philosophiam. Cui superna visitatio aperte praecepit exire de civitate passura quae post paululum fierent manifesta. Quo facto, cum velocitate ad ecclesiam currens, nuntiavit clericis, ut Domino supplicarent quo eos ab imminenti periculo liberaret. |
6 | Quibus cum videretur esse ridiculum, reversus ad turrim, pronus lacrymas coepit effundere. Interea terraemotu superveniente plurimi perierunt, reliqui vero per agnos et montana dispersi sunt. Ursacius autem in illa turre repertus est mortuus, pronus iacens, sicut solebat orare. Sermo tamen est quia antequam moreretur rogaverit Deum ut prius eius finiret vitam quam cladem inspiceret civitatis in qua prius Christum agnoverat, et ecclesiasticam videbatur participatus esse philosophiam. |
7 | Is enim conversatione digna etiam daemones effugabat. Quodam namque tempore dum aliquis daemonio vexaretur, evaginato gladio coepit per totam discurrere civitatem; cunctisque fugientibus, occurrens ei solus, et nominans Christum, sermone mundavit virum, et fecit ab illo furore quiescere. Inter cuius diversa virtutum ornamenta, etiam hoc meminisse convenit. |
8 | Erat draco ante Nicomediam, qui transeuntes suo flatu perimebat, habebatque cubile circa quamdam vallem. Quo veniens Ursacius, oravit. Tum sponte egrediens ille serpens, ac secundo caput percutiens, interemptus est. Quod hi mihi retulerunt qui eumdem Ursacium viderunt. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 559.] |