monumenta.ch > Cassiodorus > 32
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXI. Quae mala Macedonius in Constantinopolitana urbe commiserit, et quod posthaec offenderit imperatorem. <<<     >>> XXXIII. De Eudoxio, qui Antiochenum invasit episcopatum, et terraemotu in Nicaea Bithyniae facto.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXXII. De Leontio Antiocheno episcopo, et Actio, qui magister Eunomii fuit.

1 Leontius igitur Antiochenus episcopus, cum esset Arianus, languorem suum celare nitebatur. Vidensque divisos sacerdotes et populum, et alios dicentes, Gloria Patri, et Filio; alios, Gloria Patri per Filium in Spiritu sancto; ipse sub silentio dicebat orationem, et nihil aliud audiebant astantes, nisi cum diceret, in saecula saeculorum.
2 Et siquidem hoc non maligne fecisset, diceretur quia pro concordia populi fieret. Sed quia et contra milites veritatis acuebatur, et nonnisi haereticos provehebat, ostendebatur celare pestem, modo timore [ed., amore] populi, modo formidine pressus imperatoris, qui Filium dissimilem prohibuerat dici. Ea siquidem tempestate Aetius magister Eunomii, qui Arii blasphemiam suis opinionibus auxerat, in diaconatus ordine ministrabat.
3 Sed Flavianus et Diodorus monachicam quidem amplectentes vitam, clare autem pro apostolicis dogmatibus laborantes, episcopi Antiocheni Leontii redarguerunt quas contra pietatem gerebat insidias: dicentes quia elegisset virum studiis malignis imbutum, qui impietatis causa culmen sumpsisset potentiae, atque ad Ecclesiae cladem diaconatus haberet nomen. Minabantur autem etiam ab apostolica eum communione suspendi, et ad Hesperiam venientes, ea quae callide gerebantur aperire.
4 Hoc metuens Leontius, ab officio suspendit Aetium, aliis tamen rebus fovebat eum. Porro mirabilis illa societas, id est, Flavianus atque Diodorus, sacerdotali ministerio nondum potiti, populis tamen nimium complacentes, noctibus ac diebus cunctos ad zelum pietatis armabant. Isti namque primi in duas partes choros psallentium dividentes, ex successione Davidicam melodiam cantare docuerunt.
5 Et hoc in Antiochia primitus fieri coepit, et dispersum ad terminos totius orbis usque pervenit. Isti divinos amatores ad sepulcra martyrum, provocantes, vigilias celebrabant, cum illis laudantes Deum. Haec Leontius intuens, prohibere quidem iudicavit incautum, cum videret multitudinem valde viris illis optimis adhaerere. Sed utens mansuetudine sermonum, poscebat ab eis ut has festivitates in ecclesiis potius celebrarent.
6 Cuius quidem calliditatem integre cognoscentes, quod iubebatur egerunt, et amatores suos ad Ecclesias congregaverunt, ut alacriter Deum concordi voce laudarent. Sed Leontius flexus non est ut a sua malitia temperaret. Vultum namque mansuetudinis gerens, Stephani et Placiti [ms. et ed., V., Flacitae] celavit iniquitatem. Is enim adversarios dogmatis recti suscipiens, licet turpem habentes vitam, ad presbyteratus tamen ordinem et diaconatus evexit.
7 Eos autem qui universis virtutibus ornabantur et apostolica dogmata defendebant, absque honore deseruit. Hac gratia clerus quidem multos habebat haereticos; populus vero maxime pro dogmatum rectitudine decertabat, ita ut neque doctores illorum blasphemiam suam nudare praesumerent. Quid autem Placitus [ms. et ed. V., Flacitus], et Stephanus, atque Leontius impietatis atque iniustitiae Antiochiae gesserint, opus propriae conscriptionis exquirit. Nos autem ad reliqua veniamus. [THEODORETUS, lib. II, cap. 24, p. 106.]
Cassiodorus HOME

bav823.187 bav824.138 bnf1603.92

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik