monumenta.ch > Cassiodorus > 31
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXX. Ex litteris Athanasii de Ariminensi concilio. <<<     >>> XXXII. De Leontio Antiocheno episcopo, et Actio, qui magister Eunomii fuit.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXXI. Quae mala Macedonius in Constantinopolitana urbe commiserit, et quod posthaec offenderit imperatorem.

1 Interea Macedonius vicinas Constantinopolitanae urbi provincias civitatesque turbabat: excitans ministros proprii languoris adversus Ecclesias, et in Cyzico quidem Eleusium fecit episcopum, in Nicomedia Marathonium, qui primum diaconus fuerat, habens studium constituendi monasteria virorum ac feminarum. Is itaque Macedonius episcopatu potitus, affligebat eos qui ipsi consentire fugiebant, et non solum orthodoxos, sed etiam Novatianos: sciens eos quoque consubstantialitatis nomen suscipere.
2 Quorum episcopus Agelius, persecutione faciente, fugit. Plurimi vero insignes viri detenti, nolentesque ei communicare, puniti sunt. Qui post tormenta violenter communionem ore suo suscipere et tenere compellebantur. Ligno namque ora hominum aperientes, eis sacramenta deponebant. Porro mulieres et parvulos arripientes, communicare cogebant.
3 Si quis vero contradiceret, mox plagae, vincula et tormenta sequebantur; ita ut etiam feminarum communicare nolentium mamillas in arca comprimentes, abscinderent; aliarum vero aut ferro, aut ovis ardentibus eadem membra comburerent. Quod ego ab Auxonio sene, qui eadem supplicia est passus, audivi. [SOCRATES, lib. II, cap. 30; edit. Christ. Vales. cap. 38, pag. 141.]
4 Hae igitur Macedonii pro Christianitate ortae sunt actiones, caedes, pugnae, sollicitationes, intestina bella. Quae res non solum apud eos qui laedebantur, sed etiam apud familiares ei odium vehementer excitaverunt. Offendit autem etiam ipsum imperatorem, et ob hoc et pro alia huiusmodi causa. Domus in qua erat arca Constantini principis corpus habens, ruinam minabatur; ideoque custodes eius et qui ad orationem intrabant erant positi sub timore.
5 Macedonius ergo cogitavit imperatoris ossa transferre, ne arcam ruinae casus comprimeret. Hoc agnoscentes populi prohibebant, dicentes, non oportere principis ossa migrari, ne quasi exorbiri [ed. Frob. et Niv., exsopiri] (id est, e sepulcro effodi) viderentur. Ob quam rem in duas partes populus est divisus: aliis dicentibus nullam esse migrato mortuo laesionem, aliis asserentibus esse nefas, cum quibus etiam erant homousii defensores.
6 Macedonius autem parvipendens verba contradicentium, transtulit corpus imperatoris in ecclesiam ubi corpus iacet martyris Acacii. Quo facto, concursus discordantium populorum ad illam venit ecclesiam, et ad manus usque perventum est; ita ut multi hominum morerentur, et vestibulum ecclesiae ac vicina porticus sanguine compleretur. Hoc agnoscens imperator, irascitur contra Macedonium, et propter eos qui mortui sunt, et quia corpus patris eius absque ipsius consilio migrasse praesumpserit.
7 Relinquens ergo gubernatorem Hesperiarum partium Caesarem Iulianum, ipse pergebat ad Orientem. [SOCRATES, ibidem,] [SOZOMEN., cap. 20, edit. Christ]
Cassiodorus HOME

bav823.185 bav824.137 bnf1603.92

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik