Cassiodorus, 5, CAPUT XXVIII. Quae mala per Georgium in Alexandria gesta sint.
1 | Cum igitur frequenter, sicut dictum est, Athanasius pericula declinasset, clerus et populus ei favens tenebat ecclesias, donec praefectus Aegypti et dux militum eiicientes eos et sustinentes, Georgio eas contraderent. Qui non multo post venit, et ecclesias suo iure possedit. Qui dum praeter schema et mores sacerdotii violentus existeret, et maxime circa Athanasii laudatores, quibus utique vincula et plagas viris et feminis velut tyrannus inferebat; accensus populus pene peremerat eum, nisi vix [ms. Lyr., vi] ereptus fugisset ad principem. |
2 | Quo facto, rursus sequaces Athanasii ecclesias multo tempore tenuerunt. Quas iterum veniens dux Aegypti, Georgii noscitur tradidisse fautoribus. Post haec autem exceptore principis veniente, multi Alexandrinorum supplicio traditi sunt. Post quem etiam ipse Georgius terribilior supervenit, et priori tempore magis odibilis, tanquam qui moverit principem ad multorum necem. Cui utique derogabant Aegyptii monachi, quorum gloriam multitudo universa sequebatur, et vera eorum testimonia iudicabat: quia in summae philosophiae virtute degebant. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 9; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 550.] |
3 | Quia igitur expositam fidem in Nicaea Thraciae omnes accusant milites veritatis, et praecipue habitantes Hesperiam, testantur litterae ab eis ad Illyricum destinatae. Quarum litterarum auctor fuit episcopus Ecclesiae Romanae tunc Damasus, qui post Liberium pontificatus iura susceperat, multis virtutum ornatus insignibus. Habuitque in his litteris nonaginta consortes ex Italia atque Galliis in Romana urbe convenientes. Quorum nomina propter multitudinem ponere distuli. Textus autem epistulae talis est. |