Cassiodorus, 5, CAPUT XXVI. Quomodo Athanasius furorem Constantii denuo declinaverit
1 | Interea sentiens Athanasius sibi insidias praeparari, nequaquam ad imperatorem venire praesumpsit, neque hoc utile iudicavit; sed electos ex Aegypto quinque episcopos, inter quos Serapionem Thmuiensem virum praecipua vita sanctum et ad loquendum valde copiosum, mittit ad principem tunc in Occidente degentem, cum quibus etiam tres presbyteros, per quos sibi placaret imperatorem, et pro derogationibus satisfacerent inimicorum, aliaque facerent quae ei vel Ecclesiis expedirent. |
2 | Quibus navigantibus, paulo post litterae venerunt imperatoris evocantes eum. Ob quam rem et Athanasius, et populus est turbatus, cum neque haeretico imperatori obedire cautum esset, neque reluctari sine periculo. Verumtamen ire distulit, et litterarum portitor sine effectu reversus est. Superveniente autem aestate veniens alius ab imperatore missus cum provinciae iudicibus cogebat eum, cleroque nimis erat infestus. |
3 | Porro populum paratum videns ad bellum, etiam iste reversus est. Non multo post tempore congregantur ex Aegypto et Libya legiones. Et cum nuntiatum fuisset celari Athanasium in ecclesia, quae vocatur Theonae: assumens milites dux eorum, et Hilarium ab imperatore denuo destinatum, inopinato fractis ianuis in ecclesiam introivit, et ubique requirens Athanasium non invenit. |
4 | Dicitur enim quia saepius divino nuntio pericula multa fugerit, sicut etiam, Deo providente, hoc discrimen evasit. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 8; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 547.] |