monumenta.ch > Cassiodorus > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXIII. Epistula Ariminensis concilii ad imperatorem Constantium destinata. <<<     >>> XXV. De synodo in Nicaea Thraciae celebrata.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXIV. Quod discedentibus episcopis fuerit Constantius indignatus.

1 Cum haec scripsissent, et modicum sustinuissent tempus, imperatore nullum dante responsum, ad civitates proprias recesserunt. Princeps autem, cum et prius contenderet Arianam sectam per Ecclesias seminare, occasionem iniuriae suae illorum habuit discessionem: dicens se contemptum, eo quod praeter iussionem eius concilium videretur esse solutum. Quapropter Ursacio et his qui circa eum erant permissionem dedit contra Ecclesias agendi fiducialiter quodcunque placuisset.
2 Explanationem vero lectae in Arimino fidei iussit per Ecclesias Italicas destinari: praecipiens ut nolentes in ea subscribere pellerentur Ecclesiis, et in eorum locis alii subrogarentur episcopi. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 140.]
Cassiodorus HOME

bav823.180 bav824.134 bnf1603.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik