monumenta.ch > Cassiodorus > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXII. Epistula Constantii ad Ariminense concilium. <<<     >>> XXIV. Quod discedentibus episcopis fuerit Constantius indignatus.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXIII. Epistula Ariminensis concilii ad imperatorem Constantium destinata.

1 Litteras clementiae tuae suscepimus, domine Deo amabilis imperator: quibus continetur, quia propter necessitatem publicam interim non potuisti nostros videre legatos, nosque iubetis ut eorum sustineamus adventum, donec ea quae a nobis decreta sunt et nostris progenitoribus consonare noscuntur, ab eis pietas vestra cognoscat.
2 Quamobrem et nunc per has litteras profitemur atque firmamus nequaquam nos a proposito nostro recedere. Hoc etiam nostris legatis iniunximus. Supplicamus igitur ut animo tranquillo et praesentes nostrae mediocritatis litteras relegi iubeas, et illa quae per legatos nostros mandavimus, libenter accipias. Illud itaque nobiscum considerare tua mansuetudo debet, quanta sit modo tristitia quantusque moeror, ut beatissimis temporibus tuis, tantae Ecclesiae privatae videantur episcopis.
3 Et propterea rursus tuam clementiam deprecamur, domine Deo amabilis imperator, ut ante asperitatem hiemis (si tamen vestrae placet pietati) nos ad nostras Ecclesias remeare praecipias; quatenus etiam nunc possimus omnipotenti Deo et Domino Salvatori nostro Christo, eius Filio unigenito, pro tuo imperio solemnes orationes celebrare cum populo. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 139.]
Cassiodorus HOME

bav823.180 bav824.134 bnf1603.88

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik