Cassiodorus, 5, CAPUT XXI. Epistula concilii Ariminensis orthodoxorum episcoporum ad imperatorem Constantium.
1 | Divina iussione et praecepto pietatis tuae, olim dogmatizata confidimus. In Ariminum namque ex universis Occidentalibus civitatibus omnes convenimus simul episcopi, ut et fides catholicae cognosceretur Ecclesiae, et qui contraria sapiunt panderentur. Multum namque disceptantibus nobis invenimus optimum esse statutam fidem antiquitus permanere, quam etiam prophetae, evangelistae, nec non apostoli per Iesum Christum Dominum nostrum praedicasse noscuntur (qui et tui regni protector, tuaeque salutis auxiliator est), quatenus hanc tenentes custodiamus, et custodientes ad finem usque servemus. |
2 | Incongruum enim nefariumque videtur ex his quae recte iusteque definita sunt aliquid permutare, id est horum quae Nicaeae communiter cum gloriosissimo Constantino tuo patre et imperatore deliberata atque defixa sunt. Quorum doctrina atque sensus discurrit, et praedicatus est in omnium hominum auditus et mentes. Haec fides sola Arianam haeresim expugnavit et perdidit; per quam non illa sola, sed etiam reliquae haereses sunt damnatae. |
3 | Cui vere et addere quidquam incautum est, et auferre periculosum. Et siquidem horum alterum fiat, erit inimicis facultas agendi quae volunt. Quapropter Ursacius et Valens, quoniam participes et concordes Ariam dogmatis erant, a nostra sunt communione segregati. Quam ut reciperent, cognoscentes delicta quibus peccaverunt, poenitentiam atque veniam impetrare poscebant; et rescripta eorum haec ita se habere testantur, per quae criminum veniam consecuti sunt. |
4 | Erat enim tempus quo haec gesta noscuntur, quando Mediolani synodus celebrata est, praesentibus Ecclesiae Romanae presbyteris. Cognoscentes simul etiam post mortem dignissimae memoriae nominandi Constantini, eum omni integritate et examinatione conscriptam exposuisse fidem, qui cum ab hac luce baptismate percepto discesserit, et ad praemia debitae pacis abierit, incongruum esse iudicamus post illum aliquid novitatis admittere, tantosque sanctos confessores, et martyres, et huius dogmatis conscriptores inventoresque despicere, qui secundum antiquam Ecclesiae sanctionem per omnia sapuisse noscuntur. |
5 | Quorum fidem Deus in tempora imperii tui transmisit, per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem tibi imperium tale concessum est, ut etiam nostri orbis terminos obtineres. Rursus ergo infelices isti, et sapientia vilissimi, praesumptione nefaria impiae cogitationis praedicatores semetipsos annuntiaverunt, et veritatis terminum mutare contendunt. |
6 | Dum enim secundum tuum praeceptum concilii iura celebrarentur, illi consilium suae fallaciae nudaverunt. Nitebantur enim calliditate quadam atque seditione aliquid novitatis inferre. Huiusmodi enim malitiae captos invenimus Germanum quemdam, et Auxentium, atque Gaium, haeresim contentionemque facientes. Quorum doctrina una quidem existens, universam molem blasphemiarum transcendere comprobatur. |
7 | Qui cum viderent nos neque suae voluntatis esse, neque concordes horum quae male sapere videbantur, a nostro se concilio mutaverunt, ut quasi aliud conscribere viderentur. Erat vero tempus breve, quod etiam eorum aperuit voluntates. Sed ut non semper ecclesiasticae causae in easdem incurrant concussiones (nam turba atque seditio repetita universa confundit), firmum nobis visum est, ut quae dudum decreta sunt, legaliter immutabiliterque serventur. |
8 | Praedictos autem viros a nostra communione secrevimus. Qua de causa legatos ad tuam mansuetudinem misimus, concilii sententiam per nostram denuntiaturos epistulam Legatis autem prae omnibus ista praecipimus, ut veritatem affirment ex priscis et iustis rationibus exponentes, qui etiam tuam religionem instruant; quoniam non, sicut ait Ursacius et Valens, erit pax, si quid iustarum sanctionum fuerit immutatum. |
9 | Quomodo enim pax esse credenda est apud eos qui pacis iura subvertunt? Contentio enim et seditio per haec inter reliquas civitates et Ecclesiam Romanam potius orietur. Quapropter tuae mansuetudini supplicamus, ut placidis auribus nostros legatos, et oculo tranquillo respicias, neque ad iniuriam defunctorum novi aliquid immutari permittas; sed permanere nos sinas in his quae a progenitoribus definita atque sancita sunt: quippe quos omnia cum deliberatione, atque sapientia, et Spiritu sancto celebrasse confidimus. Ea enim quae ab illis nunc innovantur, credentibus quidem incredulitatem inferunt, non credentibus vero credulitatem. |
10 | Supplicamus itaque ut praecipias eos qui per diversa loca detinentur, quos et aetatis gravamen et angustia paupertatis affligit, ad propria remeare: ne desolatae sublatis episcopis videantur Ecclesiae permanere. Super haec etiam hoc rogamus ut nihil his quae iam terminata sunt, aut addatur, aut adimatur; sed omnia inviolata permaneant quae et a pietate tui patris, et tuis quoque sunt conservata temporibus. |
11 | Neque de caetero nos fatigari, et a propriis parochiis alienos esse permittas, quatenus episcopi cum proprio populo in pace orare et divino cultui vacare possint: supplicantes Deo pro pace tui imperii pariter et salutis, quam tibi Divinitas in perpetuum largiatur. Nostri vero legati episcoporum subscriptiones et nomina deferunt, qui etiam lectione divinae Scripturae religionem tuam poterunt edocere. [THEODORETUS, lib. II, cap. 18 et 19, p. 97.] |
12 | Haec itaque synodus scripsit, et per episcopos destinavit. Ursacius autem et Valens eorum praevenientes adventum, derogaverunt concilio: ostendentes imperatori expositionem fidei quam portabant. Imperator Ariano dogmati favens, indignatur adversus synodum, et Ursacium ac Valentem potius honoravit. Quamobrem qui a concilio fuerant destinati tardaverunt, non valentes impetrare responsum. |
13 | Sero tamen ad synodum Constantius per praesentes episcopos huiusmodi scripta direxit. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 139.] |