Cassiodorus, 5, CAPUT XX. De Ariminensi concilio et contentionibus ibi factis.
1 | Eorum igitur qui Arimino convenerunt, Orientales ea quae de Athanasio gesta sunt, taciturnitati tradentes, ad concilium se occurrisse dicebant. Quorum studio cohaerebant Ursacius et Valens, qui ab initio quidem Arianorum dogma tenuerant; in medio autem Homousianis consenserant, dato libello Romano pontifici, sicuti iam dictum est. |
2 | Isti namque semper ad partes pro tempore valentium declinabant. Quorum adiutores erant Germinius, Auxentius, Demophilus et Gaius. Dum ergo in concilio praesentium alter aliud proponere conaretur, tunc Ursacius et Valens dicebant omnia quae de fide dicta sunt debere suspendi, et suscipiendam novellam expositionem, quam paulo ante Sirmio convenientes ediderant. |
3 | Haec dicentes, et chartulam prae manibus habentes legi fecerunt secundum expositionem fidei Sirmio prolatam, quam ibi quidem, sicuti praedixi, celaverunt, Arimino autem ostensa est. Cuius exemplar hoc est: EXPOSITA FIDES APUD SIRMIUM, Praesente domino Constantino Aug., coss. Eusebio et Hypatio, XI cal. Iunii [An. Dom. 559]. |
4 | Credimus in unum et verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem et opificem omnium. Et in unum unigenitum Filium Dei ante omnia saecula, et ante omne principium, et ante omne quod potest opinari tempus, et ante omnem perceptibilem opinionem, natum impassibiliter ex Deo, per quem et saecula perfecta et omnia facta sunt. Natum autem Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo, similem generanti Patri secundum Scripturas: cuius generationem nullus novit, nisi solus, qui genuit eum, Pater. |
5 | Hunc novimus unigenitum eius Filium nutu paterno venisse de coelis ad destructionem peccati, et natum ex Maria Virgine, et cum discipulis conversatum, et omnem complesse dispensationem secundum paternam voluntatem; crucifixum et mortuum, et ad inferos descendisse, et quae ibi erant dispensasse: quem ianitores inferni videntes expaverunt; et die tertia resurrexisse, et cum discipulis conversatum; et quadraginta diebus expletis, in coelos ascendisse, et sedere a dextris Patris; et venturum novissima die in gloria Patris, ad reddendum unicuique secundum opera sua. |
6 | Et in Spiritum sanctum, quem ipse unigenitus Dei Filius Iesus Christus mittere compromisit generi hominum consolatorem, secundum quod scriptum est: Vado ad Patrem meum, et rogabo Patrem meum, et alium consolatorem mittet vobis, Spiritum veritatis; ille ex meo accipiet, et docebit, et commemorabit vobis omnia . Nomen vero substantiae, eo quod simpliciter a Patribus positum, a populis ignoretur, et scandalum faciat, et quia nec Scripturae hoc continent, placuit abrogari, et omnino nullam memoriam substantiae in Deo esse de caetero; eo quod divinae Scripturae nusquam de Patris substantia Filiique meminerint. Similem vero dicimus Filium Patri per omnia, sicuti sanctae Scripturae dicunt ac docent. |
7 | His itaque lectis, consurgentes quibus haec displicebant, aiunt: Non fide egentes huc venimus (integram namque servamus, quam percepimus ab initio), sed magis ut si qua circa haec novitas sit, omnino prohibeamus. Si ergo haec quae lecta sunt nullam faciunt novitatem, aperte iam anathematizate haeresim Arianam, sicut et alias haereses regula Ecclesiae tanquam blasphemas abiecit. |
8 | Quia enim blasphemum Arii dogma turbas Ecclesiae, quae etiam nunc fiunt, excitavit, atque seditiones, toto orbi terrarum valde notissimum est. Haec ergo propositio, dum ab Ursacio, et Valente, et reliquis suscepta non fuisset ad plenum, divisit Ecclesiam. Alii namque his quae Arimino sunt lecta consenserunt, alii vero Nicaenam denuo roboraverunt fidem. |
9 | Deriserunt autem conscriptionem illius lectionis, et maxime Athanasius Alexandrinae civitatis episcopus in epistula quam suis familiaribus destinavit: quam qui legit, inveniet quam forti dictione sit plena. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 132.] |
10 | Dicebant enim Ariani convenientes Arimino, volentes Hesperiis suadere simplicibus, quia non oporteret propter duo verba, quae nec invenirentur scripta, separari corpus Ecclesiae; sed similem per omnia profiteri Filium genitori, substantiae vero tacere nomen. Sed fallaciam sentientes horum homousiani pontifices, eos abdicaverunt. Ipsi vero litteris insinuaverunt imperatori propriam voluntatem: dicentes filios se esse Patrum Nicaeni concilii, pariter et haeredes. [THEODORETUS, lib. II, cap. 18, p. 97.] |
11 | Hoc tamen sciendum, quoniam synodus quidem Ursacium et Valentem, Auxentium et Germinium, Gaium et Demophilum, eorumque socios condemnavit, Arianum dogma anathematizare fugientes. Qui propter hanc damnationem indignati, ad principem celeriter advenerunt, portantes lectam in concilio fidem. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 136.] |
12 | Apertius autem integram fidei regulam eorum epistula ad Constantium scripta monstrabit. Cuius verba sunt haec. [THEODORETUS, lib. II, cap. 18 et 19, p. 97.] |