monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XII. De Iuliano Caesare, et quod Iulio successerit Liberius. <<<     >>> XIV. De Inimicis Athanasii.

Cassiodorus, 5, CAPUT XIII. De Aetio haeretico.

1 Igitur in Antiochia Syriae alter haeresiarchus emersit Aetius, cognomento Sine Deo [An. Dom. 356]. Is enim eadem quae Arius sapiebat; sed ab Arianis se segregabat, eo quod Arium in sua communione recepissent. Qui, sicuti praedictum est, aliud mente gerens, aliud voce confessus est; dum terminum synodi Nicaenae suscipiens subscripsisset, volens circumvenire tunc principem; propterea ergo Arianos Aetius declinabat.
2 Erat namque is Aetius prius haereticus, et ferventissime defendere Arii dogma videbatur. Eruditus enim aliquantulum, Alexandriam reversus est. Et veniens in Antiochiam Syriae, unde oriundus erat, a Leontio tunc Antiochenae urbis pontifice diaconus ordinatur. Tunc ergo venientes ad se, disputationibus sophisticis eludebat.
3 Hoc enim faciebat sequens Categorias Aristotelis, disputans et quaedam commenta concinnans, quae non sentiebat, neque ab eruditis intentionem Aristotelis agnoverat. Ille namque propter sophistas tunc deridentes philosophiam, hoc opus iuvenibus exercitationis causa conscribens, dialecticam sophistis per huiusmodi contentiones opposuit. Contemplativi autem philosophi, libros Platonis et Plotini declarantes, ea quae artificiose ab Aristotele sunt conscripta redarguunt.
4 Sed Aetius contemplativum doctorem non habens, in commentationibus sophisticis perduravit. Quamobrem nec intelligere potuit quomodo sit ingenita generatio, et quemadmodum quod nascitur coaeternum sit generanti. Parum ergo imbutus erat Aetius, et divinarum litterarum ignarus, tantummodo in contentionibus praeparatus, quod etiam quilibet rusticus facere potest. Et dum nec veteres, qui eloquia Christiana fuerant interpretati, legisset, asserebat se multum gaudere libris Clementis et Africani, nec non Origenis, cum utique fuerint illi viri totius sapientiae virtutibus eruditi. Fecit igitur is epistulas ad imperatorem Constantium, et ad alios quosdam, contentiones involvens et quaedam commenta conficiens.
5 Quamobrem etiam Sine Deo vocabatur. Et licet eadem quae Arius vindicaret, tamen a suis non valentibus intelligere perplexiones syllogismorum eius, cum eadem quae ille saperet, putabatur haereticus. Et propterea eorum pulsus Ecclesia credebatur, cum ipse illis potius communicare noluisset. Hactenus enim ex illis sunt qui tunc quidem Aetiani, nunc autem Eunomiani vocantur.
6 Posteriore namque tempore Eunomius notarius eius, eruditus ab eo, editionem eius haereticam divulgavit. Sed de Eunomio locis convenientibus explanabimus. [SOCRATES, lib. II, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 35, p. 129.]
Cassiodorus HOME

bav823.166 bav824.124 bnf1603.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik