Cassiodorus, 5, CAPUT VII. Fides exposita in Sirmio cum capitulis subiectis.
1 | Post haec de fide propositiones ediderunt, unam Graece, aliam Latine, multum sibimet textu sensuque concordes. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 542.] |
2 | Tunc etenim quasi antiqua fidei dogmata reprehendentes, alias propositiones de fide sanxerunt. Et unam quidem Attico eloquio Marcus edidit Arethusae, sed cum Romana lingua concordiam non habentem neque sermone, neque compositione, sed nec ipsi Graecitati convenientem. Unam itaque Latine a Marco compositam hic subiungamus; secundam vero, quam in Arimino postea relegerunt, loco proprio ponemus, cum ea quae ibi gesta sunt dixerimus: utraque tamen in Graecitatem conversa est. |
3 | Marcus ergo hoc modo expositionem de fide dictavit. |
4 | Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, creatorem et factorem universorum, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur; et in unigenitum eius Filium Dominum nostrum Iesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus est; Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia: Verbum existens, et sapientia, et lumen verum, et vita; qui novissimis diebus propter nos humanatus est ex sancta Virgine, et crucifixus, et mortuus, et sepultus, et resurrexit a mortuis tertia die, et ascendit in coelum, et sedet in dextera Patris, et venturus est in consummatione saeculi iudicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera sua. |
5 | Cuius imperium sine fine existens, in saecula permanet infinita. Erit enim sedens in dextra Patris, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Et in Spiritum sanctum Paracletum, id est consolatorem, quem promittens apostolis post ascensionem ad coelos esse mittendum, ut doceret et commemoraret eis universa, transmisit. |
6 | Per quem etiam sanctificantur animae credentium in eo veraciter. |
7 | Eos autem qui dicunt ex non existentibus Filium, aut ex altera essentia, et non ex Dei; et, quia erat tempus aut saeculum quando non erat, alienos novit sancta Ecclesia catholica. Rursus igitur dicimus: |
8 | 1. Si quis Patrem et Filium duos deos dicit, anathema sit. |
9 | 2. Et si quis Deum Christum ante saecula Filium Dei, ministrantem Patri ad creationem universorum non confitetur, anathema sit. |
10 | 3. Si quis ingenitum, aut Patrem eius ex Maria natum dicere praesumit, anathema sit. |
11 | 4. Si quis secundum praescientiam ante Mariam dixerit Filium esse, et non ante saecula ex Patre natum apud Deum esse, et per ipsum omnia facta , anathema sit. |
12 | 5. Si quis substantiam Dei dilatari aut contrahi dixerit, anathema sit. |
13 | 6. Si quis dilatatam substantiam Dei Filium dixerit facere, aut dilatationem eius substantiae Filium nominaverit, anathema sit. |
14 | 7. Si quis affectivum, aut prolativum verbum dixerit Dei Filium, anathema sit. |
15 | 8. Si quis hominem solum dixerit Filium, qui ex Maria est, anathema sit. |
16 | 9. Si quis Deum et hominem ex Maria dicens, Deum ingenitum eumdem intelligit, anathema sit. |
17 | 10. Si quis illud quod scriptum est: Ego Deus primus, et ego postea, et praeter me non est Deus , cum in destructionem idolorum et deorum non existentium dictum sit, ad destructionem magis unigeniti ante saecula Dei, Iudaice percipit, anathema sit. |
18 | 11. Si quis audiens, Verbum caro factum est, Verbum in carnem mutatum putaverit, aut conversione facta suscepisse carnem, anathema sit. |
19 | 12. Si quis unigenitum Filium Dei crucifixum audiens, corruptionem, aut passionem, aut conversionem, aut mutationem, aut peremptionem sustinuisse dicit, anathema sit. |
20 | 13. Si quis quod scriptum est: Faciamus hominem , non Patrem ad Filium dicere, sed ipsum ad semetipsum asserit dixisse Deum, anathema sit. |
21 | 14. Si quis contra Iacob non Filium tanquam hominem luctasse , sed ingenitum Deum, aut Patrem eius dixerit, anathema sit. |
22 | 15. Si quis illud quod scriptum est: Pluit Dominus a Domino , non de Patre et Filio perceperit, sed ipsum a semetipso pluere dixerit, anathema sit. Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre. |
23 | 16. Si quis audiens Dominum Patrem, aut Filium Dominum, et Dominum Patrem et Filium, et Dominus a Domino dicens, duos asseruerit Deos, anathema sit; non enim coaptamus Filium Patri, sed subditum novimus. Neque enim descendit in corpus sine voluntate Patris, neque pluit a semetipso, sed a Domino, auctoritatem videlicet praebente Patre. |
24 | Neque sedit a dextris a semetipso, sed audit, dicente Patre: Sede a dextris meis . |
25 | 17. Si quis Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unam personam dicit, anathema sit. |
26 | 18. Si quis Spiritum sanctum Paracletum dicens ingenitum asserit Deum, anathema sit. |
27 | 19. Si quis, sicuti docuit nos, non alium dicit Paracletum praeter Filium; ait enim: Et alium Paracletum mittet vobis Pater, quem ego rogabo , anathema sit. |
28 | 20. Si quis Spiritum dicit partem Patris aut Filii, anathema sit. |
29 | 21. Si quis Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, tres dicit Deos, anathema sit. |
30 | 22. Si quis consilio Dei tanquam unam creaturarum factum asserit Filium Dei, anathema sit. |
31 | 23. Si quis nolente Patre natum Filium dixerit, anathema. Non enim invitus et vim passus Pater necessitate naturali, quasi nolens, genuit Filium; sed illico, ut voluit, etiam sine tempore et sine passione ex semetipso genuit eum. |
32 | 24. Si quis ingenitum et sine principio dicit Filium tanquam duos sine principio, et duo ingenita dicens, et duos faciens Deos, anathema sit. Caput enim est et principium omnium Filius, caput autem Christi Deus. Sic enim ad unum omnium principium, quod est sine principio, per Filium pie omnia referuntur. Rursus autem subtiliter inspicientes Christianum sensum, dicimus: |
33 | 25. Si quis Christum Deum Filium Dei ante saecula, ministrantem Patri ad omnem creationem non dixerit, sed ex quo ex Maria natus est, ex tunc dicit Filium et Christum esse vocatum, et initium percepisse, ut Deus esset, anathema sit, sicuti Samosatenus. [SOCRATES, lib. II, cap. 25. Edit. Christ. Vales. cap. 30, p. 121.] |