monumenta.ch > Cassiodorus > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, III. Quid Athanasius rursus de gestis Georgii in libro de fuga sua retulerit. <<<     >>> V. De Gallo Caesare, et de signo crucis quod tunc in coelo apparuit.

Cassiodorus, 5, CAPUT IV. Quemadmodum Britannio sit privatus imperio.

1 Imperator interea in Illyricum castrametatus est, cogebat eum publica necessitas, et maxime Britannionis, qui per milites Augustus fuerat appellatus. Cumque venisset in Sirmium, mutuo foederibus habitis Britannionem vidit. Actumque est ut milites qui eum constituerant transirent ad favorem Constantii. Quo facto, solum Constantium imperatorem Augustum voce emissa clamaverunt [an. Dom. 354]. Cumque de Britannione nulla memoria fieret, ille repente sentiens se traditum, ad pedes se prostravit imperatoris. Porro Constantius auferens eius coronam simul et purpuram, clementer ei locutus est, monens ut sub schemate privato quiesceret; quod utique eius aetati potius conveniret, quam habere nomen sollicitudinibus onustatum; iussitque ei sumptus uberrimos ex publicis functionibus exhiberi.
2 Cumque in Prusa Bithyniae Britannio moraretur, Constantius scripsit ei, dicens quia multorum bonorum ei causa fuisset, quem a tantis cogitationibus et malis ipsi provenientibus liberasset; nec se bene fecisse, quia quae sibi praestare debuerat, illi potius impendisset. [SOCRATES, lib. II, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 120.]
Cassiodorus HOME

bav823.158 bav824.118 bnf1603.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik