Cassiodorus, 5, CAPUT II. Quid Athanasius in satisfactione suae fugae retulerit.
1 | Verumtamen exquirant modum etiam discessionis, et agnoscant a suis. Erant enim Ariani cum militibus concurrentes ut eos accenderent et ignorantibus nos ostenderent; et licet sine ulla compassione sint, vel audientes tamen confusi quiescant. Erat itaque iam nox, et aliqui populorum ad vigilias venerant, exspectabatur futura die collectio. |
2 | Dux autem repente astitit cum militibus ultra quinque millibus habentibus arma, et gladios enudatos, arcus, sagittas et vectes; et ecclesiam quidem ipse circumdedit, statuens milites sibimet cohaerentes, ut nullus posset egredientium ab ecclesia eorum manus evadere. Ego vero irrationabile iudicans in tanta confusione populum derelinquere, et non magis ante illos pericula sustinere, residens in sede praecepi ut diaconus psalmum legeret, populis respondentibus: Quoniam in saeculum misericordia eius ; et sic omnes in domos suas abierunt [ed., abirent]. Sed duce postea ingrediente, et militibus sacrarium circumdantibus ut nos capere potuissent, clerici quidem qui sunt inventi, simul et populi clamabant, poscentes ut et nos discederemus una cum populo. |
3 | Ego vero magis e diverso dicebam non nos discedere, nisi omnes sigillatim prius exirent. Surgens itaque oratione facta, sic praecepi universos abscedere, melius esse dicens me periculo subiacere, quam quemlibet eorum excipere laesionem. Egredientibus igitur plurimis, et reliquis subsequentibus, quidam monachi qui ibi nobiscum fuerant, et aliqui clericorum ascendentes traxerunt nos; et ita testis est ipsa veritas. |
4 | Militibus aliis sacrarium circumdantibus, aliis per ecclesiam discurrentibus, per medium eorum, Domino iter dante atque custodiente, pericula cuncta transivimus, Deum magnifice glorificantes, quoniam neque populum neci tradidimus, sed etiam quatenus salvaretur actum est, et manus quaerentium nos effugere praevaluimus. [THEODORETUS, lib. II, cap. 13, p. 87.] |