monumenta.ch > Cassiodorus > 39
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXXVIII.De insidiis contra Athanasium gestis, et de levitate Constantii. <<<    

Cassiodorus, 4, CAPUT XXXIX.De Macedonio eiusque crudelitate.

1 Eo tempore Constantinopoli Macedonius tenebat ecclesias, Paulo scilicet amputato praedicto modo. Qui de imperatore praesumens, Christianis commovit bellum, et non minus quam quod tyranni eo tempore faciebant: suadens enim imperatori ut ei ecclesias vastanti ferret auxilium, egit ut lege firmarentur quaecunque pessime agere nitebatur.
2 Muniens enim semetipsum monasteriis plurimis, quae ipse propria voluntate in Constantinopolitana urbe constituit, et pactis episcoporum in circuitu positorum, frequenter dicitur afflixisse Pauli dogmata sapientes. Et primum quidem expulit eos ex ecclesiis, deinde vero communicare sibi coegit, ita ut plurimi plagarum immanitate dificerent, alii vero substantiis, alii humana civilitate privarentur, aliis in frontibus characteres ponerentur, ut essent huiusmodi signo notati.
3 Haec itaque faciebant per omnes Orientis urbes, praecipue tamen Constantinopoli. Quam persecutionem primo tardantem Macedonius auxit episcopus. Helladicae vero civitates Illyrici, necnon et Hesperiae partes manebant immotae. [SOCRATES, lib. II, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 117.]
Cassiodorus HOME

bav823.152 bav824.114 bnf1603.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik