monumenta.ch > Cassiodorus > 38
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXXVII.De Magnentio tyranno, et de Britannioine atque Nepotiano. <<<     >>> XXXIX.De Macedonio eiusque crudelitate.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXXVIII.De insidiis contra Athanasium gestis, et de levitate Constantii.

1 Adversarii siquidem Athanasii opportunum se tempus invenisse iudicantes, rursus adversus eum machinabantur. Tunc imperatori Constantio suggesserunt quia omnem Aegyptum subvertisset et Libyam. Invidiam vero maxime auxit eius, eo quod ordinationes in parochiis fecisset alienis. Athanasius interea, dum venisset ad Alexandriam, synodum Aegyptiorum congregavit episcoporum.
2 Qui consona decreverunt Sardiceno concilio atque Hierosolymis celebrato. Constantius igitur imperator, dudum et ipse Arianorum secta praeoccupatus, omnia quae paulo ante ei placuerant in contrarium demutavit. Et primum quidem Ecclesiae Constantinopolitanae pontificem Paulum deportari iussit exsilio; quem deducentes, in Cucuso Armeniae suffocarunt.
3 Marcello autem denuo proiecto, Ecclesiam Ancyranam Basilius rursus invasit. Lucius autem Adrianopoleos ferro vinctus, in carcere moritur. Tantumque valuerunt quae de Athanasio dicebantur, ut in immensum furorem cadens imperator, eum ubicunque reperiretur iuberet occidi: cum quo Theodulum et Olympium praesules Ecclesiarum Thracensium.
4 Igitur Athanasium voluntas imperatoris non latuit, sed praesentiens, fuga dilapsus est et minas principis declinavit. Cuius fugam dilataverunt Ariani, praecipue Narcissus Neroniadis episcopus, Georgius Laodiciae, et Leontius tunc Antiochenae praesul Ecclesiae. Is enim cum presbyter esset, dignitate privatus est, quia cum muliere Eustolia nomine degens, et turpem suspicionem celare volens, genitalia sibimet noscitur abscidisse, et de caetero quidem fiducialiter cum muliere vivebat.
5 Postea vero studio imperatoris Constantii in Antiochena Ecclesia ordinatur episcopus post Stephanum, qui primitus successerat Placito. Haec igitur de his dicta sufficiant. [SOCRATES, lib. II, cap. 21. Edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 116.]
Cassiodorus HOME

bav823.151 bav824.114 bnf1603.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik