Cassiodorus, 4, CAPUT XXXVII.De Magnentio tyranno, et de Britannioine atque Nepotiano.
1 | Sic itaque se rebus habentibus Magnentius tyrannus circa partes emersit Hesperias [an. Dom. 352]; qui Constantem imperatorem Occidentalium partium, facto dolo, circa Gallias interemit. Quo gesto, intestinum inflammatum est bellum. Magnentius etenim tyrannus cunctam tenebat Italiam, Africamque, et Libyam, simul et Gallias. |
2 | In Illyrico vero et in Sirmio aliud rursus a militibus exortum est bellum per tyrannum nomine Britannionem. Sed etiam Romam tumultus non fortuitus detinebat. Fratruelis namque Constantini Nepotianus nomine imperium assumpserat, monomachorum virtute suffultus, et Nepotianum quidem Magnentii milites deposuerunt; Magnentius autem procedens, universas partes vastabat Hesperiae. Horum igitur omnium malorum immensa confluxio brevi tempore generata est. |
3 | Quarto enim anno post Sardicense concilium, haec acta noscuntur consulatu Sergii et Nigriani (id est anno Dom. 350). His itaque nuntiis apparebat quia ad Constantium solum imperii iura pervenissent; quo provectu, contra tyrannos semetipsum quo poterat praeparabat. [SOCRATES, lib. II, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 116.] |