Cassiodorus, 4, CAPUT XXXVI.Epistula Hierosolymitani concilii ad Aegyptiacos episcopos.
1 | Sancta synodus Hierosolymis congregata per Aegyptum, Libyam et Alexandriam constitutis presbyteris, diaconibus et plebi, fratribus desideratissimis, in Domino salutem. |
2 | Cunctorum Deo digne gratias agere non valemus, fratres charissimi; in quibus enim miracula semper egit, etiam modo cum Ecclesia vestra fecit: pastorem vestrum, et dominum, consacerdotemque nostrum Athanasium vobis sua pietate restituens. Quis enim aliquando speravit oculis carnalibus intueri, quem nunc et nos et vos inspicitis, respicientes quem videre desiderastis? |
3 | Sed vere orationes vestrae a Deo omnium sunt auditae, qui curam habet Ecclesiae suae, et vestras lacrymas atque gemitus semper inspexit; quapropter vestras audivit preces. Eratis enim sicut oves abiectae et fatigatae, non habentes utique pastorem. Propterea visitavit vos coelitus Pastor verus, et de propriis ovibus curam gerens, restituit vobis quem noscimini concupisse. |
4 | Ecce enim et nos omnia pro ecclesiastica pace facientes, vestraeque dilectioni conspirantes, in eius amplexu praecessimus; et communicantes ei per eum vos alloquimur, scriptaque praesentia destinamus. Itaque secundum gratifica vota vestra, scitote nos quoque cum eo vinculo charitatis obstrictos. Debetis ergo etiam pro pietate Deo amabilium nostrorum imperatorum incessanter orare, quoniam et ipsi cognoscentes vestrum desiderium, eum vobis restituere destinarunt. |
5 | Omni ergo honore tensis manibus suscipientes illum, gratificas orationes offerte Deo, qui vobis talia condonavit. Festinate siquidem semper in Deo gaudere, et glorificare Dominum, per quem et cum quo Patri est gloria in saecula saeculorum, Amen. Veniens igitur Athanasius in Aegyptum, quos quidem agnovit Arii sectatores deposuit. |
6 | Quibus a se depositis, Ecclesias eorum praecepit fidem tenere Nicaeni concilii, eamque summo studio custodiri. [SOZOMEN., lib. III, cap. 21 Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 535.] |