Cassiodorus, 4, CAPUT XXXII.Epistula Constantii ad Alexandrinos, ut reciperent Athanasium.
1 | Victor Constantius Maximus, Pius, populo Alexandrino Ecclesiae catholicae salutem. |
2 | In omnibus perhibentes nostrae aequitatis intentionem, scientesque quoniam diu providentia vestri contemplatoris estis alienati, id est, pontificis Athanasii, qui propter insertam rectitudinem, suorumque morum probitatem cunctis innotuit, eum denuo ad vos destinare censuimus. Hunc itaque consuete et competenter suscipientes, et apud clementem Deum adiutorem orationum habentes, vobis congruam simul et nobis placitam concordiam atque pacem secundum Ecclesiae sanctionem ubique probatae [Ms. Lyr., prolatae] sufficienter festinate servare. Non enim rationabile est aliquam discordiam inter vos agitari, aut tumultum nostrorum temporum disciplinae contrarium; et hoc quidem abesse a vobis omnino volumus. |
3 | Orationibus autem sufficienter, eo scilicet praesule et adiutore apud Deum, vos instare solemniter admonemus; quatenus tali proposito ad omnium vota perveniente, etiam gentiles idolorum errori hactenus servientes, ad cognitionem sacrae religionis sub alacritate festinent. O charissimi nobis Alexandrini, rursus igitur admonemus ut in his quae dicta sunt persistatis, et omnes episcopum decreto superno nostraque sententia destinatum libenter et pie suscipiatis, et toto animo totaque voluntate amplectendum existimetis. |
4 | Hoc enim et vos decet, et nostrae mansuetudini noscitur convenire. Ut autem omnis turbae seditionis occasio perimatur, iudicibus apud vos habitis, litteris nostris praecipimus, quatenus omnes, quos seditiosos agnoverint, legitimae vindictae subiiciant. Utraque igitur perspicientes, et nostram cum Deo sententiam, et rationem professionis vestrae, nec non et supplicium contra seditiosos indictum, competenter et congrue sacrae religionis iura servate. Praedictumque Deo amabilem virum omni reverentia et honore colite; et orationes una cum eo pro vobisipsis et nostrae vitae favore [Ms. Theod., fautori] omnium Salvatori Deo laetanter offerte. [SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 113.] |