2 | Reverendissimus episcopus Athanasius non est Dei gratia derelictus; nam licet brevi tempore humana fuerit probatione submissus, tamen debitum providentiae universa perspicientis [Ms. Lyr., prospicientis] noscitur suscepisse decretum: recipiens voluntate Dei nostroque iudicio patriam suam, pariter et Ecclesiam cuius divino nutu praesul exstabat. Huic enim consequenter oportebat nostram adesse mansuetudinem; quatenus omnia adversus eum, et eius communicatores definita, omnisque suspicio et illusio contra eum gesta, de caetero sit inanis et vacua; et relevatio, quam dudum clerici eius habuerunt, competenter firma permaneat. |
3 | Sed etiam hoc eius gratiae adiiciendum esse censuimus, quatenus omnes ordinis sacri cognoscant, concessum omnibus sibi coniunctis, ut sine timore sint, sive episcopi, sive sint clerici; sufficit enim unicuique circa eum rectae voluntatis unio. Quicunque enim meliori iudicio atque parte constituti, huius eligunt communionem, hos omnes praecipimus ad instar praecedentis providentiae, etiam nunc voluntate Dei, nostrae gratiae largitatem adipisci. [SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 112. (An. Dom. 350.)] |