monumenta.ch > Cassiodorus > 30
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXIX.Epistula Iulii ad Alexandrinos pro Athanasio. <<<     >>> XXXI.Epistula Constantii per quam omnia gesta contra Athanasium habita sunt cassata.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXX.Quid Constantius petierit Athanasium, et quid Athanasius Constantium, et quomodo, orthodoxis pontificibus recipientibus suas Ecclesias, haeretici sint expulsi.

1 His itaque litteris confidens Athanasius, ad Orientem venit. Quem Constantius imperator non tunc moleste suscepit; sed eum circumvenire tentabat, molitione submissus Arianorum, et dixit ad eum: Sedem equidem tuam decreto concilii nobisque consentientibus recepisti; sed quia sunt aliqui in Alexandria populi tuam declinantes communionem, unam eos in civitate ecclesiam habere permitte.
2 Ad hanc propositionem Athanasius mox occurrit, et ait: O imperator, potestatem habes iubere simul et agere quaecunque volueris. Sed etiam ego beneficium a te deposco, quod mihi concedi precor. Principe vero continuo se daturum esse pronuntiante, repente subiunxit Athanasius, idem beneficium sibi largiri petens, quod quaerebat imperator accipere. Unam enim et ipse ecclesiam postulabat dari per singulas civitates declinantibus Arianorum communionem. Igitur Athanasii sententiam inutilem sibi cognoscentes Ariani, hoc quidem differendum esse dixerunt, et agendum quod placeret imperatori: quia imperator Paulo, et Athanasio, et Marcello, et Asclepae Gazae, et Lucio Adrianopoleos secundum ea quae in concilio Sardiceno placuerant, proprias restituerat sedes. Unde principalia sacra [id est, sacrae litterae principis] per singulas civitates ad eorum mittebantur ecclesias, quibus iubebatur ut eos repente susciperent.
3 Igitur in Ancyra, expulso Basilio, et pro eo introducto Marcello, non fortuita turba provenit, quae derogationem contraria sapientibus irrogavit: Asclepam vero continuo Gazaei susceperunt. In Constantinopolitana civitate Macedonius ad modicum tempus Paulo successit, apud semetipsum in Ecclesia remota collectiones agens. Pro Athanasio tamen solo imperator episcopis, et clericis, atque plebi scripsit, ut eum libenter susciperent.
4 Insuper etiam quae contra eum in iudiciis acta fuerant, aliis litteris aboleri iussit. Quae vero de ambabus rebus scripta sunt, haec esse noscuntur. [SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 111. (An. Dom. 350.)]
Cassiodorus HOME

bav823.145 bav824.109 bnf1603.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik