Cassiodorus, 4, CAPUT XXIX.Epistula Iulii ad Alexandrinos pro Athanasio.
1 | Iulius archiepiscopus presbyteris, et diaconibus, et plebi, habitantibus in Alexandria, dilectissimis fratribus, in Domino salutem. |
2 | Congaudeo vobis et ego, dilectissimi fratres, quoniam fructum vestrae fidei ante oculos iam videtis. Hoc etenim vere gestum quilibet inspiciet in fratre et coepiscopo nostro Athanasio, quem propter puritatem vitae suae et vestras orationes restituit vobis Deus. Ex hoc itaque creditur puras et charitate plenas orationes vestras ascendisse semper ad Deum. Memores enim estis promissionum coelestium atque dilectionis quam ex doctrina praedicti fratris mei Athanasii didicistis, et integrum cognovistis secundum insitam vobis fidem quam percepistis: quoniam non usque ad finem is a vobis possit abduci, cuius orationes in sanctissimis animabus vestris tanquam praesentes semper habuistis. |
3 | Ergo non plurimis mihi verbis opus est vobis scribere. Quaecunque enim vobis a me potuerint dici, haec iam fides vestra praecessit, et divina gratia communis orationis nostrae vota complevit. Congaudeo siquidem vobis; iterum enim dico, congaudeo, quoniam inexpugnatas animas in fide servastis. Sed etiam ipsi fratri meo Athanasio non minus congaudeo: quia licet multam sit passus tristitiam, neque una hora vestri desiderii et charitatis oblitus est. |
4 | Nam licet corpore ad tempus a vobis sit abstractus, tamen spiritu vobiscum semper degere videbatur. Et ego quidem, charissimi fratres, omnem tentationem contra eum surgentem reor sine gloria non fuisse. Nam et vestra, et eius fides cognita est universis et comprobata. Si enim non tanta et talia provenissent, quis crederet quia aut vos tale iudicium tantamque charitatem circa talem exhibuissetis episcopum, aut ille potuisset tantis circumdari virtutibus, per quas spe coelesti fraudatus non est? |
5 | Promeruit igitur quolibet modo et nunc, et in futuro etiam confessionis gloriosum martyrium. Frequenter enim terra marique plurimum aestuatus, omnem pravitatem Arianae conculcavit haereseos; et crebro per invidiam usque ad periculum impulsus contempsit mortem, munitus omnipotente Deo et Domino Iesu Christo Salvatore nostro: sperans et inimicitias declinare, et consolationi vestrae restitui: deferens vobis maiora tropaea ex fortissima conscientia, pro quibus et usque ad terminos terrae totius apparuit gloriosus. |
6 | Fiduciam itaque habens sui propositi coelestisque doctrinae, clarificatus est immortali iudicio, et ad vos revertitur. Diligendus igitur apud vos clarior nunc est, quam tunc quando profectus a vobis est. Nam si materias pretiosas, id est aurum atque argentum, ad purgandum ignis probat, quid dignum dici poterit de tali tantoque viro, qui cum tantas tribulationes et pericula devicisset, redditur nunc vobis immaculatus: non a nobis solummodo, sed comprobatus ab omni concilio? |
7 | Suscipite siquidem nunc, fratres charissimi, cum omni divina gratia pastorem vestrum ac praesulem, tanquam vere Athanasium, cum his qui tantis laboribus eius participes sunt effecti; et gaudete fruentes orationibus qui pastorem vestrum, ut ita dicam, esuritis atque sititis, quando etiam ipsi vestram sanctitatem salutaribus scripturis cibastis atque potastis. |
8 | Nam cum degeret in peregrinis, vos ei consolatio fuistis, et in persecutione atque periculis refovistis eum fidelissimis vestris animabus et mentibus. Ego siquidem iam exsulto considerans et ratione prospiciens in eius reversione uniuscuiusque vestrum gaudium, et plebis votivas occursiones, et concurrentium gloriosam festivitatem; et qualis ille vobis erit dies et quantus, remeante scilicet fratre meo, et quiescentibus priscis malis quorumdam machinatione sarcitis; nec non pretiosa ac votiva reversione cunctos in quadam plenissimi gaudii laetitia copulante. |
9 | Huiusmodi vero gaudium usque ad nos magnitudine sua pertingit: quibus divinitus hoc etiam constat esse concessum, quatenus et nos debeamus ad laudem tanti viri consurgere. Sed melius est ut epistulam oratione claudamus. Deus omnipotens, et eius unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Iesus Christus hoc gaudium vobis praebeat in aeternum: dignum tribuens praemium admirabili vestrae fidei, quam circa pontificem vestrum glorioso testimonio demonstratis; ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro meliora possideatis: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se . Per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum, Amen. |
10 | Valere vos opto, charissimi fratres. [SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 109.] |