monumenta.ch > Cassiodorus > 28
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXVII.Alia epistula eiusdem pro eadem re. <<<     >>> XXIX.Epistula Iulii ad Alexandrinos pro Athanasio.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXVIII.Tertia Constantii epistula pro eodem.

1 Constantius Victor Augustus Athanasio episcopo.
2 Dum in Edessa degeremus, praesentibus presbyteris tuis placuit ut ad te destinatis presbyteris ad nostrum debuisses festinare comitatum; quatenus videns nostros aspectus, repente properares ad Alexandriam. Sed quoniam plurimum praeteriit tempus ex quo suscipiens a nobis litteras non occurristi, propterea etiam nunc commonere te festinavimus, ut vel nunc tuam praesentiam nobis velociter praesentare contendas, et ita possis patriae tuae restitui, tuaque securus oratione frui.
3 Ad plenam vero cognitionem Achitum diaconum destinavimus, a quo possis agnoscere etiam nostri animi voluntatem, et quoniam ea quae optas poteris impetrare.
4 Has epistulas in Aquileia suscipiens Athanasius, illic enim relicta Sardica morabatur, mox recurrit ad Romam, et ostendens litteras episcopo Iulio, in maximo gaudio Ecclesiam fecit esse Romanam. Putabatur enim etiam Orientis imperator eorum fidei consentire, eo quod ad se Athanasium fiducialiter evocaret. Iulius autem in Alexandriam clericis atque plebi haec de Athanasio scripta direxit.
Cassiodorus HOME

bav823.142 bav824.107 bnf1603.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik