Cassiodorus, 4, CAPUT XXIV.Litterae Sardicensis concilii ad universos episcopos.
1 | Quae vero Sardicae gesta sint [An. Dom. 350], concilii litterae clarius edocebunt, quas propter modum explanationis huic scripturae interponere non omisi. |
2 | Sancta synodus Dei gratia Sardicae congregata ex urbe Roma, Hispaniis, Galliis, Italia, Campania, Calabria, Africa, Sardinia, Pannonia, Mysia, Dacia, Dardania, altera Dacia, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiris, Thracia, Rhodope, Asia, Caria, Bithynia, Hellesponto, Phrygia, Pisidia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, altera Phrygia, Pamphylia, Lydia, insulis Cycladibus, Aegypto, Thebaide, Libya, Galatia, Palaestina et Arabia, universis episcopis et comministris sanctae et apostolicae Ecclesiae, dilectissimis fratribus in Domino salutem. |
3 | Multa quidem ac saepius ministri Arianae vesaniae praesumpserunt adversus Dei servos et rectam fidem custodientes. Adulteram namque doctrinam proponentes, orthodoxos expellere sunt conati; et intantum insurrexerunt adversus fidem, ut neque auditus Deo amabilium lateret imperatorum. Igitur gratia Dei cooperante, etiam ipsi piissimi principes ex diversis nos provinciis et civitatibus colligentes, sanctum hoc concilium in Sardicensium celebrari urbe praeceperunt, quatenus, ablata omni discordia, et omni perfidia procul expulsa, sola Christi pietas apud omnes inviolata servetur. |
4 | Venerunt enim Orientales episcopi a piissimis imperatoribus invitati, praecipue propter famam quae de charissimis nostris fratribus et comministris fuerat divulgata, id est, Athanasio Alexandrino, et Marcello Ancyrae Galatiae, et Asclepa Gazaeo; forsan etiam ad vosipsos detractiones huiusmodi pervenerunt: quoniam [ed., quomodo] etiam nostras aures ventilare conati sunt, ut ea quae contra innocentes referunt, vera esse credantur, et iniqua haec haereseos celetur opinio. |
5 | Sed haec diutius facere permissum non est. Etenim praesul Ecclesiarum Dominus est, qui pro his, et pro universis mortem sustinuit, et propter eas ascensum ad coelos nobis omnibus condonavit. Dudum itaque Eusebius, et Maris, et Theodorus, atque Theogonius, Ursacius, et Valens, et Minophantus, et Stephanus, scripserunt Iulio comministro nostro Ecclesiae Romanae pontifici contra praedictos consacerdotes nostros, id est, Athanasium episcopum Alexandriae, et Marcellum episcopum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae. |
6 | Scripserunt quoque ex aliis partibus episcopi, testimonium perhibentes puritati Athanasii consacerdotis nostri; et ea quae ab Eusebio et consectatoribus eius gesta sunt, nihil aliud quam mendaciis et calumniis plena esse firmantes. Cum utique evocati a charissimo et consacerdote Iulio, et non occurrentes, sicut ex scriptis eiusdem episcopi Iulii comprobatur, aperte videantur calumniatores existere. |
7 | Nam si de gestis contra eos habitis praesumpsissent, non retardarentur occurrere. Verumtamen etiam ex his quae fecerunt in hoc sancto magnoque concilio, eorum machinatio evidenter apparet. Venientes enim in Sardicensium civitatem atque videntes fratres nostros Athanasium, Marcellum, Asclepam et caeteros, ad iudicium accedere timuerunt; et non semel, non secundo, sed etiam frequenter citati, vocationibus obedire noluerunt; congregatis videlicet in concilio Osio longaevo (qui propter aetatem, atque confessionem, tantumque laborem, omni honore dignus apparuit) et reliquis, sustinentibus et invitantibus eos ingredi iudicium; ut quaeque contra absentes consacerdotes diffamaverant atque conscripserant, praesentes ostenderent. |
8 | Sed, sicuti praediximus, evocati non venerunt, ut etiam in hoc calumniam propriam ostenderent; et quodammodo respuendo iustum iudicium, insidias suas et molimina proclamarent. Nam qui de suis dictis confidunt, etiam ad faciem probare non fugiunt. Quia vero non occurrerunt, nullum vestrum de eis ignorare confidimus. Et si forsan rursus illic quidquam machinari voluerint, sciant omnes quoniam nihil habentes quo possint consacerdotes nostros arguere, absentibus detrahunt, praesentes effugiunt. |
9 | Fugerunt enim, charissimi fratres, non solum propter calumniam adversus istos instructam, verum quia suos pro diversis criminibus accusatores occurrisse viderunt. Proferebantur enim vincula et catenae. Venerant homines ab exsilio et consacerdotes, nec non cognati pariter et amici eorum, qui propter istos mortui dignoscuntur. Et quod est admirandum, aderant episcopi, quorum unus quidem catenas gestabat et vincula quibus vinctus fuerat propter eos. |
10 | Alii vero eorum insidiis mortem sibi testabantur inflictam, quoniam ad tantam superbiam sunt perducti, ut etiam episcopum occidere conarentur, quem nisi fuga liberasset, obierat. Venit etiam consacerdos noster beatus Theodulus, fugiens eorum molimina, quibus fuerat iussus occidi. Alii vero gladiorum vulnera demonstrabant, alii famem se ab eis passos ingemiscebant; et haec non quilibet homines testabantur, sed omnes Ecclesiae, pro quibus hi qui occurrerunt et qui legatione fungebantur, insinuabant violentiarum pestes, armatos milites, populos cum fustibus, iudicum terrores, falsarum litterarum obiectiones. |
11 | Lectae sunt namque litterae Theogonii contra consacerdotes nostros Athanasium, Marcellum et Asclepam, ut etiam imperatores movisse viderentur. Quas litteras diacones Theogonii vulgaverunt; super haec autem virginum nuditates, ecclesiarum incendia, carceres contra sacerdotes nostros adhibitos. Quae omnia non pro alia re, nisi pro [ed., praelia nonnisi pro] detestabili Arianorum haeresi commisisse noscuntur. |
12 | Quisquis enim eorum respuisset ordinationem atque communionem, his necessario subdebatur iniuriis. Conspicientes igitur facinorum suorum angustias, confusi recesserunt. Et ulterius haec non valentes abscondere, in Sardicensium venerunt urbem, ut per adventum suum quasi talia se nequaquam perpetrasse monstrarent. Videntes autem quibus calumnias irrogaverant, et oppressos a se simul accusatores, et increpationes prae oculis suis habentes, evocati ad iudicium ingredi nequiverunt. Athanasio quippe, Marcello, et Asclepa, nostris consacerdotibus fiducialiter agentibus, et nimis ingemiscentibus, et imminentibus atque provocantibus eos, et promittentibus, non solum se calumnias evidenter ostendere, sed etiam quae in eorum Ecclesiis deliquissent; illi vero tanto conscientiae terrore constricti sunt, ut fugerent, et per fugam suas calumnias aperirent, delictaque sua iudicii declinatione faterentur. |
13 | Et licet non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum atque calumniae patefiant: tamen, ut neque per fugam occasionem alterius iniquitatis accipiant, curavimus contra veritatem facta eorum molimina examinare. Et hoc proposito, ex his quae gesta sunt eos calumniatores invenimus, et nihil aliud nisi adversus consacerdotes nostros insidias institutas. |
14 | Nam Arsenium, quem dicebant ab Athanasio peremptum, hic vivit, et inter viventes commorari dignoscitur; ex quo etiam alia probantur esse conficta. Quia vero etiam calicem divulgaverunt fractum a Macario Athanasii presbytero, testati sunt qui de Alexandria et Mareote venerant, nihil tale fuisse gestum. Sed etiam episcopi Aegypti Iulio consacerdoti nostro scribentes, valde firmabant quia neque suspicio fuisset huiusmodi. |
15 | Proinde dixerunt monumenta adversus eos fuisse confecta, quae tamen probatum est ex una parte celebrata: in quibus gestis pagani examinabantur et catechumeni; ex quibus unus catechumenus inquisitus, ait intus se fuisse quando Macarius venerat ad eumdem locum. Alter autem interrogatus, dixit illum famosissimum Ischyram tunc aegrotasse, et in cella iacuisse; ut ex hoc appareat nihil gestum ex omnibus sacramentis, eo quod et catechumeni intus fuissent, et Ischyras [ms. Santheod et ed. V., Squiras] non adesset, sed iaceret aegrotus. |
16 | Is namque malignissimus Ischyras mentitus, eo quod Athanasius quosdam sacros incendisset libros, illo tempore aegrotasse declaratus est quando Macarius ibi fuit. Unde etiam ex hoc calumniator apparuit. Denique pro huiusmodi calumniae mercede dederunt Ischyrae nomen episcopi, qui neque presbyter fuerat aliquando. |
17 | Duo namque presbyteri qui cum Meletio aliquando degebant, et postea a beato Alexandro episcopo civitatis Alexandrinae suscepti sunt et cum Athanasio constituti, testati sunt nunquam illum presbyterum fuisse Meletii, neque habuisse Meletium in Mareote ecclesiam vel ministrum; et qui penitus neque presbyter fuerat, nunc eum velut episcopum produxerunt, ut eo nomine in suis calumniis terrere viderentur auditores. Lectae sunt enim et litterae consacerdotis nostri Marcelli, et inventa est Eusebii similiumque nequitia. Nam ea, quae, veluti querimoniam faciens, Marcellus dixit, haec tanquam ipse confirmaret accusaverunt. Haec ergo sunt lecta, et reliqua, et praecedentes pariter quaestiones; rectaque huius viri fides inventa est. Non enim a sancta Maria, sicut isti firmabant, dedit Deo Verbo principium, neque finem habere asseruit eius imperium; sed regnum eius et sine principio, et sine termino esse conscripsit. |
18 | Asclepas autem comminister obtulit monimenta Antiochiae confecta sub accusatorum praesentia, et Caesariensis Eusebii, et ex sententia iudicantium episcoporum se ostendit innoxium. Recte siquidem, o charissimi fratres, evocati frequenter, obedire noluerunt, recte quoque fugerunt. Conscientia namque sua perterriti, per fugas suas calumnias indicarunt; et quae praesentes accusatores super eis dixerant, etiam probaverunt. |
19 | Ad haec autem etiam eos qui dudum accusati propter Arianam haeresim fuerant, et proiecti non solum susceperunt, sed etiam in maiori ordine posuerunt, diacones ad presbyteratum promoventes, presbyteros ad episcopatum, non ob aliud, nisi ut impietatem seminare et dilatare potuissent et fidei corrumpere pietatem; sunt autem horum principes, Eusebius, Theodorus Heracleae, Narcissus Neroniadis Ciliciae, Stephanus Antiochiae, Georgius Laodiceae, Acacius Caesareae Palaestinae, Minophantus Ephesius, Ursatius Sigiduni [ed. Frob., Mygdoni] Mysiae, Valens Mirsi Pannoniae. |
20 | Isti namque convenientes cum Orientalibus non sinebant eos nec in sanctum concilium ingredi, nec omnino accedere ad ecclesiam Dei. Et venientes in Sardicam conciliabula apud semetipsos per loca singula faciebant, et acta quaedam cum terroribus concinnabant; quatenus nihil penitus ad iudicium perveniret, neque sanctum possemus celebrare concilium. Haec omnia cognoscere potuimus a consacerdotibus nostris Macario Palaestino et Asterio Arabiae, qui cum eis venerant, et ab eorum perfidia recesserant. Hi namque ad sanctum concilium venientes, violentiam quam passi sunt narraverunt, nihil dicentes apud eos agi rectum: insuper adiicientes quia dum essent rectae fidei, prohibiti fuissent ab eis ad haec loca venire, et propter interminationem vix ab eis intercedere [ed. Niv. et Frob., discedere] potuissent. Ob hanc causam Sardicam venientes, in una domo cuncti manserunt, neque brevi tempore a se recedere patientes. |
21 | Quia vero nos tacere non decuit, nec sine vindicta relinquere calumnias, vincula, neces, vulnera, concinnationes falsarum epistularum, verbera, nuditates virginum, exsilia, destructiones ecclesiarum, incendia, migrationes a minoribus civitatibus ad maiores Ecclesias, et prae omnibus adversus rectam fidem nunc Arianam vesaniam per eos crudeliter insurgentem. |
22 | Propterea charissimos quidem fratres nostros et comministros Athanasium Alexandrinae civitatis episcopum, et Marcellum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae comministrantes Christo, innoxios et puros esse decrevimus: scribentes ad uniuscuiusque parochiam, ut singularum Ecclesiarum populi cognoscentes sui episcopi puritatem, eum se episcopum et habere et sperare cognoscam; eos autem qui in eorum Ecclesias luporum instar ingressi sunt, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, Quintianum Gazae, nec episcopos nominandos, nec Christianos, nec quamlibet penitus cum eis habendam esse communionem, nec eorum litteras habendas, nec scribendum eis. |
23 | Theodorum vero Heracleae Europae, et Narcissum Neroniadis Ciliciae, Acacium Caesareae Palaestinae, et Stephanum Antiochiae, Ursacium Sigiduni Mysiae, Valentem ex Mirsia Pannoniae, Menophantum Ephesi, et Georgium Laodiceae, licet metuentes ab Oriente non venerint, tamen eo quod a beatae memoriae Alexandro civitatis Alexandrinae pontifice sint damnati, et eo quod secum Arianos habeant, et propter crimina eis illata, generali eos decreto sanctum concilium episcopatu deposuit; et decrevimus non solum episcopos eos non esse, sed neque communionem cum fidelibus promereri. Eos enim qui dividunt a paterna substantia et divinitate, et alienant Verbum a Patre, dividi ab Ecclesia catholica convenit, et esse alienos a nomine Christiano. |
24 | Sint igitur a nobis et omnibus anathema, eo quod verbum veritatis videantur esse cauponati. Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit . His ergo nullum communicare denuntiate; nulla enim communio luci ad tenebras . Hos pellite procul ab omnibus [ms. Lyr., ab hominibus]; nulla enim concordia Christo ad Belial. Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, neque eorum scripturas suscipiatis. |
25 | Studete simul, vos charissimi fratres et comministri, tanquam spiritu praesentes nostro concilio consentire, atque subscriptione vestra decernere, quae ab omnibus ubique comministris nostris consonantia una serventur. Abdicamus autem illos, et extra terminos Ecclesiae catholicae procul abiicimus, qui non affirmant , quia Deus est Christus, sed aiunt, verus Deus non est, quia Filius est; sed verus Filius non est, ne genitus sit simul et ingenitus. |
26 | Sic enim se intelligere natum profitentur, quia sic dixerunt, quod natum est factum est. Et quia cum Christus ante saecula sit, dederunt ei principium atque finem, quod non in tempore, sed habet ante saecula. Proinde duae viperae ex aspide Ariana progressae sunt, Valens et Ursacius, qui gloriantur, et non dubitant se dicere Christianos: profitentes quoniam Verbum, et quoniam Spiritus, et vulneratus, et interfectus, et mortuus est, et resurrexit; quodque cohors studet haereticorum, diversas esse substantias Patris, et Filii, et Spiritus sancti pronuntiant, et eas esse divisas. |
27 | Nos autem hanc percepimus, et eruditi sumus, hanc habemus catholicam apostolicamque traditionem, et fidem atque confessionem, unam esse substantiam nominantes Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et si quaerant quae sit Filii substantia, profitemur eam esse quae Patris: indubitanter nunquam Patrem sine Filio, neque Filium sine Patre fuisse credentes, nec esse potuisse, quod est Verbum Spiritus. |
28 | Absurdum namque est dicere, aliquando Patrem non fuisse Patrem. Patrem enim sine Filio neque nominari, nec esse potuisse. Est enim ipsius Filii testimonium: Ego in Patre, et Pater in me ; et, Ego et Pater unum sumus . Nullus nostrum negat natum: sed quibus natum ? Omnibus quae invisibilia et visibilia nuncupantur. |
29 | Opifex est archangelorum, et angelorum, et mundi, et humani generis, quoniam ait: Omnium artifex sapientia docuit me . Et omnia per ipsum facta sunt . Non enim semper esse potuerat, si sumpsisset exordium: quandoquidem Verbum, quod semper est, non habet initium. |
30 | Deus autem nunquam terminum habet. Non dicimus Patrem Filium esse, neque rursum Filium Patrem esse; sed Pater Pater est, et Filius Patris est Filius. Confitemur virtutem esse Patris Filium. Confitemur Verbum Dei Patris esse, praeter quod aliud non est, et Verbum verum Deum, et sapientiam, et virtutem, verumque Filium tradimus. Et non sicut caeteri filii nominantur, ita Filium dicimus: quoniam illi aut gratia regenerationis dii erunt, aut eo quod digni fiant, filii nuncupantur, neque propter unam substantiam quae est Patris et Filii. |
31 | Confitemur item et unigenitum et primogenitum; sed unigenitum Verbum dicimus, quod semper fuit, et est in Patre; primogenitum autem quantum ad hominem. Sed tamen differt a creatura communi: quoniam et primo genitum a mortuis. Confitemur unum esse Deum. Confitemur unam Patris Filiique divinitatem; neque quisquam negat aliquando Patrem Filio maiorem, non propter aliam essentiam, non propter differentiam, sed quia ipsum nomen Patris maius est filio. |
32 | Haec autem illorum blasphemia atque corruptibilis interpretatio est; hac gratia eum dixisse contendunt: Ego et Pater unum sumus , propter concordiam et unanimitatem. Sed reprobavimus omnes catholici intellectum eorum fatuum et abiectum, sicuti mortalium hominum. Qui, quoniam corrumpi coeperunt, offendentes discordare noscuntur, et ad permutationes ascendunt: hoc modo distantiam et discordiam inter Patrem Deum omnipotentem et Filium esse posse dicentes; quod absurdum est intelligere, et aliquatenus arbitrari. |
33 | Nos autem et credimus et affirmamus, et sic intelligimus, quoniam sacra Scriptura locuta est: Ego et Pater unum sumus, propter essentiae unitatem, quae est una et eadem Patris et Filii, et credimus semper sine principio et sine termino hunc regnare cum Patre, et non habere nec tempus, nec defectum eius imperium, quia semper est; nunquam enim esse coepit, ideoque nec deficere poterit. |
34 | Credimus et percipimus Paracletum sanctum Spiritum, quem nobis ipse Dominus promisit et destinavit, et eum credimus missum. Sed is passus non est, sed homo, quo indutus est, quem assumpsit ex Maria Virgine, qui pati potuit sicut mortalis. Deus autem immortalis est. Credimus quia tertia die resurrexit, non Deus in homine, sed homo in Deo resurrexit, quem et obtulit Patri suo donum, quem utique liberavit. |
35 | Credimus autem quoniam opportuno tempore atque definito omnes et de omnibus ipse iudicabit. Tanta siquidem eorum stultitia, et ita crassitudine tenebrarum eorum mens excaecata est, ut nequeant lumen cernere veritatis, nec intelligere qua ratione dictum est: Ut et ipsi in nobis unum sint . Palam vero est cur dixit unum: quoniam apostoli Spiritum sanctum Dei acceperunt; sed tamen ipsi non erant spiritus, nec aliquis eorum aut Verbum, aut Sapientia, aut Virtus, aut Unigenitus erat. |
36 | Sicut ego et tu, inquit, unum sumus, sic et isti in nobis unum sint [Ibid.]. Certissime igitur Scriptura divina hoc distinxit: In nobis, inquit, unum sint; non ait, sicut nos unum sumus ego et Pater; sed discipuli in semetipsis coniuncti et copulati unum sint, et fidei confessione, in gratia et pietate Dei Patris, et Domini et Salvatoris nostri concessione et charitate unum esse possint. |
37 | Ex his litteris agnoscitur et accusatorum calumnia, et priorum iniquitas iudicum, et dogmatum vera salubritas. Non solum enim de divina nos beati Patres docuere natura, sed etiam eruditionem dispensatio nis explanaverunt. [THEODORETUS, lib. II, cap. 8, edit. Christ.] |