monumenta.ch > Cassiodorus > 22
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXI.Quod Constans fratrem pro fide moverit, et quod Constantius Sardicae concilium convocari praeceperit. <<<     >>> XXIII.De conventu episcoporum in concilio Sardicensi.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXII.Athanasii relatio de nece Pauli Constantinopolitani episcopi.

1 Episcopum namque Constantinopoleos Paulum persequentes atque comperientes, palam suffocandum esse censuerunt in Cucuso Cappadociae, habentes auctorem Philippum praefectum. Erat enim eorum haereseos tunc patronus, et consiliorum minister iniquorum. Huiusmodi enim crudelitates blasphemia Arii germinavit. Contra Unigenitum namque vesaniunt ministri praesumptionum eius.
2 Hoc itaque modo Paulo defuncto, magisque ad coelestia regna perducto, Macedonium statuerunt episcopum, quasi consectatorem suum: quoniam proxime [ms. Lyr., maxime] sancto Spiritui blasphemabat. Sed paulo post expulerunt et eum, dum creaturam non confiteretur eum quem Filium Scripturae dicunt. Quapropter respondendo illis [ed., damnatus ab illis], haeresis propriae auctor apparuit: consubstantialem quidem nec iste Patri Filium esse dicens, similem tamen per omnia Genitori docens, creatum vero Spiritum aperte denominans.
3 Haec itaque non multo post, sicuti diximus, acta sunt. [THEODORETUS, lib. II, cap. 5, p. 73.]
Cassiodorus HOME

bav823.129 bav824.98 bnf1603.65