Cassiodorus, 4, CAPUT XXI.Quod Constans fratrem pro fide moverit, et quod Constantius Sardicae concilium convocari praeceperit.
1 | Quod audiens Constans, scripsit fratri: monens ut paternae pietatis inviolatam servaret haereditatem, cum et ille imperium gubernando et Romanorum tyrannos evicisset, et in circuitu gentes barbaras subiugasset. His litteris motus Constantius, praecepit Sardicae, quae est civitas Illyrici, et orientales et occidentales convenire pontifices. |
2 | Multae siquidem etiam aliae passiones medicinam synodicam requirebant. Nam et Paulum Constantinopolitanae urbis episcopum, pro rectis dogmatibus Ariani ad periculum mortis usque perduxerant, tanquam seditionis auctorem, et alia quaedam adiecerant quae calumniatoribus sunt amica. Quem tamen tunc populus Sardicae propter inimicorum insidias abduci non est passus. Paulo post autem defuncto Constante, flectentes Ariani levissimam principis voluntatem, et a regia civitate pellentes Paulum, eum ad civitatulam Cucusenam, quae tunc erat Cappadociae, nunc vero secundae Armeniae, migraverunt [ed., transtulerunt]. Sed non sufficit in hoc cuncta turbantibus vita Pauli mirabilis, licet in solitudine constituti. |
3 | Mittentes enim ministros necis, eum morti violentissimae tradiderunt. Et hoc beatus Athanasius refert in satisfactione [ed., Niv. et Frob., apologia] propriae fugae, ita dicens. [THEODORETUS, lib. II, cap. 5; Edit. Christ. Vales. cap. 4, p. 72.] |