Cassiodorus, 4, CAPUT XX.De legatis orientalium episcoporum ad Constantem directis pro his quae gesta erant.
1 | Imperator autem fratri suo Constantio scripsit ut aliquos orientalium episcoporum satisfacturos de quorumdam damnatione dirigeret. Quapropter eliguntur tres, Narcissus Irenopolites [ms. et ed. V., Hermipolita], Cilix episcopus, Theodorus Heracliae Thraciae, et Marcus Arethusae Syriacae. Qui venientes in Italiam, facta propria vindicabant, nitentes imperatori persuadere orientalis concilii iustam esse sententiam. Cumque fidei suae confessionem exigerentur, fidem quidem Antiochiae expositam celaverunt. Aliam vero conscribentes confessionem obtulerunt, multo tamen a Nicaeno concilio dissonantem. |
2 | Videns autem Constans iniuste gravatos homines, nec crimina fuisse vera pro quibus dicebantur a communione suspensi, sed gestum propter dissonantiam fidei; cum satisfacere nequivissent pro quo venerant, remisit eos ad propria. Post tres autem annos rursus orientales episcopi Occidentalibus aliam epistulam direxerunt, quam multorum versuum nominavere conscriptionem, eo quod ultra priores prolixo eloquio confecta videretur. |
3 | In qua de substantia quidem Dei nullam fecere memoriam. Eos autem qui dicunt ex non existentibus Dei Filium, aut ex alia essentia, et non ex Deo, et quia fuerit aliquando tempus aut saeculum quando non erat, abdicarunt. Porro Eudoxium Germaniciae episcopum, Martyrium atque Macedonium portitores epistularum, occidentales noluerunt suscipere sacerdotes, dicentes dogmata Nicaena sufficere, et nihil ulterius oportere tractari. Cumque Constans a fratre petens ut Athanasius suam reciperet sedem, resistentibus haereticis nihil impetrare valuisset, tunc Athanasius et Paulus adeuntes poposcerunt fieri synodum, eo quod pro defensione rectorum dogmatum expulsi probarentur. [SOZOMEN., lib. III, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 510.] |