monumenta.ch > Cassiodorus > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XVIII.Quomodo Paulus denuo Constantinopoli sit expulsus, et quae neces introducto in Ecclesiam Macedonio sint factae. <<<     >>> XX.De legatis orientalium episcoporum ad Constantem directis pro his quae gesta erant.

Cassiodorus, 4, CAPUT XIX.Denuo de calumniis contra Athanasium.

1 Interea contra Athanasium alia machinatio fabricata est. Ecclesiae namque Alexandrinorum, Augustorum pater eroganda pauperibus frumenta donaverat; quae dixerunt Athanasium vendere, et suis utilitatibus applicare. Quod imperator credens, eum iussit occidi. Hoc sentiens Athanasius, latenter effugit. Tunc igitur Iulius Romanae urbis episcopus cognoscens Arianorum insidias adversus Athanasium machinatas, postquam Eusebii litteras susceperat, evocavit Athanasium, cum audisset locum ubi erat absconsus.
2 Inter haec suscepit etiam litteras Aegyptiorum episcoporum, asserentium falsa esse quae contra Athanasium dicebantur. Quo facto Iulius rescripsit eis qui fuerant in Antiochia congregati, culpans eos primum de iniuriis litterarum, deinde cur eum ad synodum suam non vocassent, canonibus quippe iubentibus extra Romanum nihil decerni pontificem; insuper quia latenter corrumperent fidem, et quia Tyri gesta per subreptionem fuerint et arte composita; et quia contra [ms. Santheod., contraria] ius ex una parte confecerint monimenta gestorum, referens et falsitatem de Arsenio concinnatam.
3 Epistulas ipsas ponere, propter fastidium longae lectionis omisi. Post paucum itaque tempus, Paulus a Thessalonica simulans se habere iter ad Corinthum, in Italiam venit, una cum Athanasio actus suos imperatori Constanti indicavit. [SOCRATES, lib. II, edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 94.]
Cassiodorus HOME

bav823.127 bav824.96 bnf1603.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik