monumenta.ch > Cassiodorus > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XVI.Quid Orientales Iulio rescripserint. <<<     >>> XVIII.Quomodo Paulus denuo Constantinopoli sit expulsus, et quae neces introducto in Ecclesiam Macedonio sint factae.

Cassiodorus, 4, CAPUT XVII.Quid Athanasio Alexandriam remeante provenerit.

1 Haec itaque orientales episcopi Iulio Romano pontifici rescripserunt. Cum vero Athanasius Alexandriam fuisset ingressus, compressio populi partis Georgii, qui illic fuerat ordinatus episcopus, vehemens facta est. Et ex hoc dicebant turbas et neces hominum provenisse, et huiusmodi crimina in Athanasium velut auctorem sceleris referebant, cum haec in certaminibus frequenter eveniant.
2 Ob quam causam Sabinus Macedonianae praesul haereseos, Athanasium frequenter accusat. Qui si cogitaret quanta mala contra Athanasium et Homousianos Ariani gesserunt, aut quanta concilia propter eum celebrata sunt, aut quanta contra omnes Ecclesias Macedonius haeresiarches gessit, erubescens forte tacuisset. [SOCRATES, lib. II, cap. 11; edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 91.]
Cassiodorus HOME

bav823.125 bav824.95 bnf1603.63