monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XIV.Quomodo Gregorius ab Alexandria sit remotus, et Georgius Arianus ibi fuerit evocatus. <<<     >>> XVI.Quid Orientales Iulio rescripserint.

Cassiodorus, 4, CAPUT XV.Athanasio, Paulo et aliis orthodoxis episcopis Romae constitutis, quid Orientalibus Iulius Romanus scripserit.

1 Igitur Athanasius relinquens Alexandriam, Romam profectus est. Contigit autem eodem tempore etiam Paulum Constantinopolitanum pontificem illuc una concurrere, et Marcellum Ancyrae, Asclepamque Gazae. Qui dum Arianis esset adversus, inscriptionem passus ab his, quasi subvertisset altare, damnatus est. Pro quo Gazaeorum Ecclesia Quintiano committitur. Lucianus autem Hadrianopolites episcopus, ob aliam accusationem Ecclesia sua privatus, degebat in urbe Roma.
2 Cognoscens ergo Romanus episcopus crimina singulorum, et omnes Nicaeno concilio concordare comperiens, eos in communionem suscepit, tanquam omnium curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, singulisque reddidit suas ecclesias, et orientalibus scripsit episcopis: culpans quia non recte tractassent viros inculpabiles, de suis ecclesiis eos expellentes, et quod constituta Nicaeni concilii minime conservarent.
3 Quorum paucos ad certam diem sibimet adesse praecepit, ut coram eis ostenderet iustum se super eis protulisse decretum. Et de caetero non se passurum interminatus est, nisi ab huiusmodi turbis et novitate cessarent. Et ille quidem haec scripsit. Athanasius autem et Paulus epistulas Iulii orientalibus episcopis direxerunt, et singuli eorum suas sedes adepti sunt. [SOZOMEN., lib. III, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 507.]
Cassiodorus HOME

bav823.124 bav824.94 bnf1603.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik