1 | Eusebius autem legationem misit ad Iulium Romanae urbis episcopum, rogans ut contra Athanasium iudex esset. Sed quae de Athanasio decreverat Iulius, Eusebius non occurrit agnoscere: quia dum paucum tempus vixisset post concilium, vita privatus est. Quapropter Constantinopolitae Paulum rursus in ecclesiam introduxerunt. |
2 | Idem et Ariani in ecclesiam quae nunc dicitur Pauli ordinavere Macedonium. Et hoc gerebant fautores Eusebii successoresque praesumptionis, id est, Theogonius Nicaenus, Maris Chalcedonensis, Theodorus Heracleae, et reliqui. Sed Ursacius et Valens haeretici, postea libellum poenitentiae Iulio offerentes episcopo, et consentientes consubstantialitatis verbo, communicare meruerunt. |