1 | Nos neque sequaces Arii fuimus; quomodo enim episcopi presbyterum sequeremur? Neque aliam quampiam fidem absque exposita antiquitus suscepimus. Sed etiam nos examinatores et cognitores eius fidei facti sumus; et iudicavimus potius quam secuti sumus. Didicimus enim ab initio credere in unum Deum omnium, Deum universorum intelligibilium sensibiliumque creatorem et provisorem, et in unum Filium unigenitum ante omnia saecula existentem, et cum suo genitore manentem, per quem omnia facta sunt visibilia et invisibilia; et qui in novissimis temporibus per bonam voluntatem Patris descendit, et ex sancta Virgine carnem assumpsit, et omnem voluntatem Patris sui implevit: passus est, et resurrexit, et in coelos ascendit, et in dextera Patris sedet, venturus iudicare vivos et mortuos, et rex permanet in aeternum et Deus. |